Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. De saeculo.

Saecula generationibus constant et inde saecula quod se sequantur, ab euntibus enim aliis alii succedunt. Hinc quidam quinquagesimum annum saeculum dicunt, quem Ebrei iubeleum uocant, ob hanc causam et ille Ebreus qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertusa aut servitio subiugatus servire iubetur, in saeculum, hoc est usque ad annum, quinquagesimum. Aliquando pro presenti uita positum est, ut est illud: Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius. Saeculum huius uitae significat cursum ubi miseri sunt quicumque delinquunt ubi fas est corda nostra converti, et misericordiam postulari, ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi constat esse iudicium. Aliquando pro aeternitate ponitur, ut est illud memor fuit in saeculum testamenti sui, quia quicquid dominus promisit perenni firmitate mansurum est. Aliquando praeteritum tempus significat, ut est illud misericordia domini a saeculo hoc est a primordio mundi declarata est infidelibus suis et usque in saeculum saeculi, hoc est in praesenti et in futuro saeculo. Sic ergo ter hic positum saeculum aeternitatem domini absolute designat, quoniam et ille ante saeculum et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno ut in annalibus, et pro septem ut hominis, et pro centum ut pro quovis tempore, unde et aetas tempus quod de multis saeculis instruitur, et dicta aetas quasi aevitas id est similitudo aevi. Nam aevus est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum nascitur quod Greci uocant eonas quod aliquando aput eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur, unde et aput Latinos est dirivatum. Aetas autem propriae duobus modis dicitur, aut enim hominis sicut infantia iuventus senectus. Aut mundi cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Iuda in Babiloniam, quinta deinde usque ad adventum salvatoris in carne, sexta quae nunc agitur usque quo mundus iste finiatur. Sic ergo potest mundi aetas ad similitudine aevi hominis comparari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL