Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De festivitatibus.

Festivitas dicta a festis diebus quasi festiditas, eo quod in eis solares divina fit, quibus contrarii sunt fasti in quibus ius fatur, id est dicitur. Sollemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut mutare ob religionem Christi non debeat absoluto, id est firmo atque soli deo nominata. Celebritas autem uocatur quod non ibi terrena sed caelestia tantum aguntur.

 Pascha festivitatum omnium prima est de cuius uocabulo iam superius dictum est, pentecosten, sicut et pascha aput Ebreos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae celebratur. Unde et uocabulum sumpsit. Pente enim Grece quinque, in quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur, cuius figuram annus iubeleus in testamento veteri gessit, quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat.

Epiphania Grece, Latinae apparitio sive manifestatio uocatur, eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit adorandus, quod fuit figura primitiae credentium gentium, quo die dominicum baptismatis sacramentum et permutate aquae in uinum factorum per dominum signorum principia exstiterunt. Duae sunt autem epiphaniae, prima in qua natus Christus pastoribus Ebreorum angelo nuntiante apparuit, secunda in qua ex gentium populo stella indicae ad praesepis cunabula magos adoraturos exhibuit.

 Scenophagia sollemnitas Ebreorum de Greco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur, quae caelebratur a Iudeis in memoriam expeditionis cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant et ex eo scenophaegia. Scena enim Grece tabernaculum dicitur, quae sollemnitas aput Ebreos Septembrio mense celebratur. Neomenia aput nos Kalendas aput Ebreos autem quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Grece mene luna appellatur. Inde neomenia id est nova luna, erant enim aput Ebreos ipsi dies Kalendarum ex legali institutione sollemnes de quibus in Psalterio dicitur: Canite in initio mensis tuba in die insignis sollemnitatis vestrae.

Encenia nova templi dedicatio, Grece enim cenon dicitur novum, quando enim aliquid novum dedicatur, encenia dicitur. Hanc dedicationem templi sollemnitatem, Iudei Octobre mense colebant.

Dies palmarum ideo dicitur, eo quod in eo dominus et salvator noster sicut propheta cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse perhibetur, tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt osanna benedictus qui venit in nomine domini rex Israel. Vulgus autem ideo hunc diem capiti lavium uocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium, qui unguendi sunt, ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. Hoc autem die simbolum competentibus traditur, propter confinium dominicae paschae sollemnitatem, ut qui iam ad dei gratiam percipiendam festinant fidem quam confiteantur agnoscant.

Caena dominica dicta est eo quod in eo die salvator pascha cum suis discipulis fecerit, quod et hodie que sicut est traditum celebratur. Sanctum que in eo die chrisma conficitur, atque initium novi testamenti, et veteris testamenti cessatio declaratur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL