Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Dominicus dies proinde uocatur quia in eo resurrectio domini nostri declarata est, qui dies non Iudaeis sed Christianis in resurrectione domini decclaratus est, et ex illa habere coepit festivitatem suam. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum. Resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moriretur, postquam autem facta est, talis resurrectio in corpore domini ut preiret in capite quod corpus aeclesiae speraret in fine, iam dies dominicus id est octavus quiet primus celebrari coepit.