Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Oceanum Greci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modum ambiat orbem, item quia ut caelum purpureo colore nitet. Oceanus quasi cianeus. Iste est qui oras terrarum amplectitur, alternis que aestibus accedit atque recedit, respirantibus enim in profundum ventis aut revomit maria aut resolvit.