Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Abissus profunditas est aquarum inpenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt, vel qui et occulte subtereunt, unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae sive torrentes per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur. Abissus intellegitur profunditas scripturarum, ut est illud in Psalmo: Abyssus abyssum invocat, id est vetus testamentum novum annuntiat, et novum vetus in testimonium uocat, in uoce cataractarum tuarum, hoc est in praedicatione sanctorum. Item abyssus aquae inmensitas est ut in Genesi legitur, erupti sunt fontes abyssi magnae. Item abyssus ineffabilia iudicia dei designat, ut hoc est iudicia tua abyssus multa. Item abyssus infernum significat, ut apostolus ait: Aut quis descendit in abyssum id est Christum a mortuis reducere. Item abyssus corda hominum denotat facinoribus tenebrosa ut est illud beati Iob: Abyssus dicet non est in me, et mare loquetur non est mecum, nec non et abyssus superstitiosis atque persecutoribus aeclesiae comparatur, quia sicut pallium subiecta cooperit, ita illi mundum foedissima superstitione texerunt, ut non solum mediocres homines sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos uiros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur, ut est illud in Psalmo: Abyssus sicut pallium amictus eius et super montes stabunt aquae. Item abyssus corda hominum facinoribus tenebrosa, ut in Amos: Vocavit iudicium dominus, et denoravit abyssum multam. Abyssus damnatio peccatorum sempiterna, ut in Iob: Aestimavit abyssum quasi senescentem id est diabolus per ministros suos putabit quod poena impiorum finem habitura sit. Abyssus infernus, ut in Evangelio et deprecabantur eum spiritus id est demones ne in abyssum eos mitteret.