Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER I

I. De deo.

Primum apud Ebreos Dei nomen Eli dicitur quod alii Deum alii ethimologiam eius exprimentes sciros id est fortem interpretati sunt; ideo quod nulla infirmitate opprimitur sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen Eloim. Tertium Eloe quod utrumque in Latinum Deus dicitur quod nomen in Latinum est ex greca appellatione translatum. Nam Deus grece theos febor dicitur id est timor. Unde tractum est nomen Deus quod eum colentibus sit timor deus autem proprie nomen est trinitatis pertinens ad patrem et filium et spiritum sanctum. Ad quam trinitatem etiam reliqua quae in deo infra sunt posita uocabula referuntur. Quartum nomen est Sabaoth quod vertitur in Latinum exercituum sive uirtutum de quo in psalmo ab angelis dicitur: "Quis est iste rex gloriae dominus uirtutum." Sunt autem in huiusmodi ordinatione uirtutes multae ut angeli archangeli principatus et potestates cunctique celestis militie ordines quorum tamen ille dominus est. Omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent.

Quintum Elion quod interpretatur in Latinum excelsus qui super caelos est sicut scriptum est de eo: "Excelsus dominus super caelos gloria eius." Excelsus autem dictus pro valde celsus ex enim pro valde ponitur sicut eximius quasi valde eminens.

Sextum Ieie id est qui est. Deus enim solus qui aeternus est hoc est quia exordium non habet essentiae nomen tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. Quaerenti enim quod esset nomen eius qui eum pergere precipiebat ad populum ex Aegypto liberandum respondit: "Ego sum qui sum et dices filiis Israel qui est misit me ad uos;" tanquam in eius comparatione qui vere est quia incommutabilis est ea quae commutabilia sunt quasi non sint. Quod enim dicitur fuit non est et quod dicitur erit nondum est. Deus autem tantum esse novit fuisse et futurum esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est. Cuius essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Unde et in colloquio dicimus Vivit Deus qui essentia uita uivit quam mors non habet.

Septimum Adonai quod generaliter interpretatur Dominus: quod dominetur creaturae cunctae vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus ergo et deus vel quod dominetur omnibus vel quod timeatur a cunctis. Octavum ia quod in deo tantum ponitur quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. Nonum tetragrammaton hoc est quattuor litterarum quod propriae apud Hebreos in Deo oponitur iod he id est duabus ia quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis non quia dici non potest sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo quia de eo nihil digne dici potest ineffabilis est.

Decimum Saddai id est omnipotens uocatus autem omnipotens eo quod omnia potest sed a faciendo quod vult non a patiendo quod non vult. Quod si ei accederet nequaquam omnipotens esset. Facit enim quod vult et inde omnipotens. Item omnipotens quod ipsius sunt omnia quae ubique sunt. Solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina ut immortalis incorruptibilis incommutabilis aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae inmortalis sicut de eo scriptum est: "Qui solus habet inmortalitatem" quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur secundum quod et anima dicitur mori non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur sed in ipsa sua substantia quicquid alio modo nunc est aut fuit secundum id quod destitit esse quod erat. Mortalis utique deprehenditur ac per hoc Deus solus dicitur inmortalis quia solus incommutabilis; incorruptibilisque appellatur quia corrumpi et dissolvi non potest nec dividi. Quicquid enim capit divisionem et interitum capit ille nec dividi potest nec interire inde incorruptibilis est. Incommutabilis est quia semper manet et mutari nescit nec proficit quia perfectus est nec deficit quia aeternus est. Aeternus est quia sine tempore est non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab ethere creditur dictus quoniam caelum sedes eius habetur. Unde est illud: "Caelum caeli Domino." Et haec ista quattuor unum significant. Nam una eademque res dicitur sive dicatur aeternus Deus sive inmortalis sive incorruptibilis sive inmutabilis. Nam invisibilis Deus dicitur quia numquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium trinitas nisi per speciem subiectae creaturae eiusdemque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et uivere sicut et dictum est Moysi. Unde et Dominus in Evangelio dicit: "Deum nemo uidit umquam." Res enim est invisibilis ideoque non oculo sed corde quaerendus est. Inpassibilis quod nullis perturbationibus afficitur quibus fragilitas succumbit. Non enim attingunt eum ullae passiones ut libido iracundia cupiditas timor meror invidia et cetera quibus mens humana turbatur sed cum dicitur Deus irasci aut zelare aut dolere nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est apud quem tranquillitas summa est. Simplex autem dicitur sive non amittendo quod habet seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est sicut in homine cuius aliud est esse et aliud sapere. Nam et esse potest et sapiens non esse. Deus habet essentiam habet et sapientiam. Sed quod habet hoc est et omnia unus est ac proinde simplex est quia non in eo aliquid accidi potest sed et quod est et quod in ipso est essentialiter est excepto quod relative ad quamcumque personam est. Summe bonus quia incommutabilis est. Creatura vero bonum sed non summum est quia mutabilis est et dum sit quidem bonum non tamen esse potest et summum. Incorporeus autem vel incorporalis ideo dicitur Deus ut spiritus credatur vel intelligatur esse non corpus. Nam dum dicitur spiritus eius significatur substantia. Immensus quod cuncta concludat et ipse a nullo concludatur sed omnia intra eius omnipotentiam coarcentur. Perfectus dicitur quia nil ei potest adici et tamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem qui non est factus quomodo est perfectus sed hoc uocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia sicut et reliqua verba quatinus id quod ineffabile est ut cumque dici possit. Quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit sicut sunt et alia. Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis. Nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus quia dividi non potest vel quia nihil aliud esse potest quod tantundem capiat potestatis. Haec igitur quae de Deo dicta sunt ad totam pertinent trinitatem propter unam et coaeternam substantiam sive in patre sive in filio eius unigenito in forma dei sive in spiritu sancto qui unus est spiritus dei patris et filii eius unigeniti. Sunt et quaedam uocabula ex usu nostro ad deum sumpta de membris nostris sive de inferioribus quia in propria natura invisibilis et incorporeus est pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species ascribuntur ut more locutionis facilius seipsum insinuet. Ut quia omnia uidet dicatur oculus. Et propter quod audit omnia dicatur auris. Pro eo autem quod avertitur ambulat. Pro eo quod spectat stat. Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum. Sicut est obliviscens et memorans. Hinc est quod propheta dicit: "Iuravit Dominus exercituum per animam suam." Non quod Deus animam habeat sed quod nostro narrat affectu. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro sed divina cognitio intellegitur eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: "Ostende nobis faciem tuam." Ac si dicatur: "Da nobis cognitionem tuam." Sic et vestigia Dei dicuntur quod nunc Deus per speculum cognoscitur. Ad perfectum vero omnipotens reperietur dum in futuro facie ad faciem quibusque electis presentabitur ut ipsam speciem contemplentur. Cuius nunc vestigia comprehendere conantur hoc est quem videre per speculum dicuntur. Nam et situs et habitus et locus et tempus in Deo non propriae sed per similitudinem translate dicuntur. Quippe sedere super cherubin dicitur quod est ad situm et abyssum tamquam vestimentum amictus quod est ad habitum. Et "anni tui non deficient" quod ad tempus pertinet. Et "si ascendero in caelum tu illic es" quod ad locum manet. Nam et in propheta plaustri portantis foenum species ad Deum ducitur. Et haec omnia per figuram Deus quod nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.

Et quia sicut diximus membra humana et habitus atque affectus humani per figuram Deo ascribuntur breviter ea quae de his scripta recolimus adnotamus. Caput Domini ipsa divinitas eo quod principium et creator sit omnium rerum. Capilli autem Domini candidi in Danihele propheta ascribuntur eo quod antiquus sit dierum.

Oculi Domini inspectio divina eo quod omnia uideat ut est illud in Apostolo: "Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius." Palpebrae Domini occulta et spiritalia in divinis preceptas mysteria ut est in psalmo: "Palpebre eius interrogant hoc est probant filios hominum." Odoratus Domini delectatio eius in moribus sive operibus sanctorum ut in Genesi: "Odoratusque est Dominus odorem suavitatis." Os domini filius eius vel sermo ad homines ut in psalmo: "Os domini locutum est." Et alibi: "Os domini ad iracundiam provocaverunt." Lingua domini spiritus eius sanctus ut in psalmo: "Lingua mea calamus." Facies domini ostensio eius per filium ad homines ut in Exodo: "Facies mea precedet te." Et in psalmo: "Facies domini dimisit eos." Verbum Domini filius ut in psalmo: "Eructavit cor meum verbum bonum." Brachium Domini filius per quem omnia operatus est. Ut in propheta Esaia: "Et brachium Domini cui revelatum est."

Dextra Domini id est filius ut in psalmo: "Dextera Domini fecit uirtutem." Item dextera Domini gloria sive beatitudo perpetua. Sicut in Evangelio de filio dicitur: "Sedet ad dexteram Dei." Rursum dextera Domini electi omnes ut in Deuteronomio: "In dextera eius ignea lex." Alae Domini protectio divina ut in psalmo: "In umbra alarum tuarum sperabo." Scapulae Domini divina patientia quae portare dignatur infirmos ut in Deuteronomio: "Suscepit eos et superposuit scapulis suis."

Manus Domini divina operatio ut in propheta: "Nonne manus meae fecerunt haec omnia." Digitus Domini Spiritus sanctus cuius operatione tabulae legis in Exodo scriptae referuntur. Et in Evangelio: "Si ego in digito Dei eicio daemonia." Digiti domini legislator Moyses sive prophetae. Ut in psalmo: "Videbo caelos" hoc est legis libros et prophetarum "opera digitorum tuorum." Sapientia Dei filius in Paulo: "Christus Dei uirtus et Dei sapientia." Et in Salomone: "Sapientia Domini attingit a fine usque ad finem fortiter." Uterus Domini secretum divinitatis ex quo Filium protulit ut in psalmo: "Ex utero ante luciferum genui te." Pedes Domini stabilitas aeternitatis ut in psalmo: "Et caligo sub pedibus eius." Thronus Domini angeli sive sancti vel ipsa regnandi potestas ut in psalmo: "Thronus tuus Deus in saeculum saeculi." Sedes Domini idem quod supra angeli vel sancti quod in his dominus sedeat; ut in psalmo: "Deus sedet super sedem sanctam suam." Descensus Domini uisitatio eius ad homines sicut in Michea: "Ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet conculcans extrema terrae." Item in malam partem ut in Genesi: "Descendit Dominus ut videret turrem." Ascensus Domini elevatio hominis assumpti a terra ad caelos ut est in psalmo: "Qui ascendit super caelos caelorum ab oriente." Stare Domini patientia divinitatis per quam peccatores ad poenitentiam sustinet sicut in Abbacuc: "Stetit et mensus est terram." Et in Evangelio: "Stetit Iesus et iussit eum uocare ad se" hoc est caecum. Transitus Domini carnis assumptio per quam nascendo moriendo resurgendo in caelos ascendendo quendam transitum fecit: in Cantico canticorum: "Ecce iste venit saliens montes transiliens colles." Gressus Domini adventus vel uisitatio eius. Viae Domini operatio divinitatis sicut in Iob pro diabolo: "Ipse est principium viarum Dei." Item viae Domini precepta Domini ut in Osee: "Quomodo rectae viae Domini et iusti ambulabit in eis." Vestigia Domini operum secretorum signa ut in psalmo: "Et vestigia tua non cognoscentur."

Cognitio Domini quod cognoscentes faciat; unde dicitur ad Abraham: "Nunc cognovi quod times Deum" hoc est cognoscere te feci. Nescire Deum reprobare est ut in Evangelio: "Nescio uos." Recordatio Domini misericordia eius per quam respicit et miseretur cui vult; sicut in Genesi: "Recordatus est dominus Noe. Et alibi recordatus est dominus populi sui." Poenitentia Domini rerum mutatio sicut in libro Regum: "Poenitet me quod constituerim Saul regem." Ira et furor Domini ultio divinitatis in peccatores secundum uindictam patientis non secundum equitatem iudicantis. Ut in psalmo: "In ira sua et in furore suo conturbabit eos." Dormire Domini dum in quorundam hominum cordibus fides eius minime uigilat ut in psalmo: "Exsurge quare obdormis Domine?"

 Vigilia Domini in electorum suorum custodia per prescientiam divinitatis semper adesse ut in psalmo: "Ecce non dormivit neque obdormiet." Sedere Domini regnare est ut in psalmo: "Deus sedet super sedem sanctam suam." Scabellum Domini homo assumptus a verbo vel sancti eius a quibusdam putantur ut in psalmo: "Adorate scabellum pedum eius quoniam sanctum est." Item scabellum est humiliatorum subjectio ut in psalmo: "Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum." Ambulatio Domini delectatio divinitatis in operibus electorum suorum ut in propheta: "Et inambulabo in illis et ero illorum Dominus." Tuba Dei uox manifesta ut in Apostolo: "In iussu et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL