Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Sunt autem et quaedam maria quae non miscentur oceani fluctibus aut mari magno, et dicuntur lacus et stagna. Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur, nec miscetur fluctibus, ut lacus Asfalti, ut lacus Benacus, et caeteri quos Greci limen id est stagnos uocant. Nam fontes labuntur in fluvios, flumina in freta discurrunt. Lacus stat in loco nec profluit, et dictus lacus quasi aquae locus. Lacus autem idem stagnus ubi inmensa aqua convenit. Nam dictum est stagnum ab eo quod illic aqua stet nec decurrat.
Lacus Asfalti idem et mare mortuum uocatum propter quod nihil gignit uivum, nihil recipit ex genere uiventium. Nam neque pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves, sed et quaecumque uiventia mergenda temptaveris, quaecumque arte dimersa statim resiliunt. Et quamvis vehementur inlisacon festim excutiuntur, sed neque ventis movetur, resistentetur binibus bitumine quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quia omnia uita carentia in profundum merguntur, nec materiem ullam sustinet, nisi quae bitumine illustrantur. Lucernam accensam ferunt super natare, extincto demergi lumine, hoc et mare salinarum dicitur, sive lacus Asfalti id est bituminis. Et est in Iudaea inter Hiericho et Zoran longitudo eius usque ad Zoaros Arabiae dirigitur stadiis septingentis octuaginta, latitudo stadiis centum L usque ad vicinia Sodomorum.
Stagna philosophiam huius mundi significat, ut in Esaia: Ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. Mystice autem mare mortuum quod nihil gignit uivum, nihil recipit ex genere uiventium sed omnia uitae carentia in profundum mergit, et terrae Sodomorum atque Gomorrae imminet, quas civitates ignem et sulphurem de caelo pluens subvertit, significat presentis saeculi perversitatem, ubi diabolus in perditis regnat, et cum his qui in deo uita uivunt nullo consortio iungitur, sed vera uita carentes in profundum mergit inferni. In sulphure foetor carnis et per igne ardor desiderii carnalis exprimitur. Sulphur quippe foeto rem habet, ignis ardorem, qui itaque ad perversa desideria ex carnis phoetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure perirent et igne, quatinus ex iusta poena discerent, ex iniusto desiderio quid fecissent.
Lacus Tiberi adis ab obpido Tiberiadi uocatus quod Herodes quondam in honore Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior et ad sanitatem corporum quodammodo efficatior. Gennesar lacus amplissimus in Iudaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur. Crispantibus aquis auram non ventis sed de seipso sibi excreans, unde et Gennesar dicitur Greco uocabulo quasi generans sibi auram. Denique diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur, unde et purior haustus eius et ad potandum dulcis et habitabilis. Denique siscierimus quid in Latina lingua resonet Gennesar intellegeremus quomodo Iesus per typum apostolorum et navis aeclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad litus, et in tranquillissimo portu requiescere faciat. Interpretatur autem Gennesar, ortus principium, ut in libro de Nominibus Ebraicis invenimus. Tunc enim plena nobis tribuetur tranquillitas quando paradidi per Christum nobis restituetur hereditas, ac primae stolae reddetur iocunditas. Lacus enim generali uocabulo aut pro inferno ponitur, aut pro sepultura foveali, aut istius mundi profundissima calamitate, dicitur enim inde lacus quod sub ipsa terra laceat. Nam lacus pro inferno notatur, ut est illud Psalmistae: Posuerunt me in lacum inferiorem in tenebras et umbram mortis, sic et in illo testimonio Zachariae prophetae, quo ad ipsum dominum ait: In sanguine testamenti tui eduxisti uinctos tuos de lacu in quo non est aqua, quod ita intellegitur, in sanguine passionis tuae o Salvator eos qui uincti incarcere tenebantur inferni in quo non est ulla misericordia tua clementia liberasti. Item lacus pro sepultura ponitur, ut est illud Psalmista: Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, culpat eos qui putabant dominum salvatorem mortuum fuisse communiter et illam singularem et mirabilem passionem morientibus reliquis hominibus comparare. Rursum in laci nomine profundissima calamitas istius mundi exprimitur, ut est illud ad te domine clamavi deus meus ne sileas a me et ero similis descendentibus in lacum. Lacus enim saeculum, hoc est, quod quasi delectabile ac tranquillum creditur, sed quas profunditates et mensuras habeat ignoratur. Lacus dolor vel lapsus in mortem ut in Psalmo: Lacum aperuit et effodit eum, et alibi, laqueos paraverit pedibus meis. Lacuna heretici ut in propheta, qui faciebant lacunas ad capiendos piscos.