Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Nastho nomen est fontis in tribu Beniamin et interpretatur conversio generationis. Rogel nomen est fontis in tribu Beniamin et interpretatur deorsum ferens. Sames fons est in tribu Beniamin et interpretatur sol. Areht fons aput quem Gedeon castra metatus est, interpretatur artifex, et merito quia ibi domini mandato probabatur populus iuxta aquas qui cum Gedeone pugnaturus erat. Fons quoque aut dominum Christum mysticae significat, aut gratiam spiritus sancti, aut baptismi lavacrum aut originem uirtutum. Nam Christum significat, in eo quod in Genesi legitur fontem esse in medio Paradisi unde quattuor flumina procedebant, hoc est iiii evangelia de fonte salutaris procedentia ad inrigationem generis humani. Item fons spiritus sancti gratia designat, in eo quod dominus dicit in Evangelio: Qui biberit aquam quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Baptismi vero sacramentum ostendit illud Zachariae prophetae quo ait: In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae. Hic fons de domo dei egrediens fertur ad aeclesiam et ad scientiam scripturarum, ut omnes renascamur in Christo, et in aqua baptismatis nostra nobis peccata donentur, nihil inmundius menstruatae quae quicquid attigerit inmundum facit et iniustum, sordes Christi abluuntur baptismate.
Fons salvator ut in Hieremi: Me dereliquerunt fontem aquae uivae. Fons baptismum in Iohel, et fons de domo domini egredietur, et inrigabit omnem terram, et in aliam partem ut in propheta: Desiccabitur fluvius a fonte suo. Fontes sancti predicatores, ut in Esaia: Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Et in aliam partem per Iohel: Sed et bestia e agri suspexerunt ad te quia exsiccatae suis fontes aquarum. Fontes heretici in aepistola Petri: Hi sunt fontes sine aqua. Fons origo generis humani in Salomone, antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat uitta aurea et conteratur ydria super fontem id est caro hominis per mortem. Fons igitur originem uirtutum significat, in illo Psalmistae: Quoniam aput te est fons uitae et inlumine tuo uidebimus lumen Christo domino dicit quoniam aput te est fons uitae id est initium omnium bonorum et origo uirtutum, unde perfectissime complemur quando aliquod munus ab eius pietate suscipimus. Similiter et illud intellegendum est, qui emittit fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae, quia omnipotens deus dona spiritalis gratiae humilibus praestat, qui loco hic convallium ponuntur, et aquae divinae ibi semper exestuant, quae inter medium montium hoc est superborum hereticorum sine aliquo fructu pertransibunt.