Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. De torrentibus.

Torrens est ut supra diximus aqua veniens cum impetu. Sunt autem quaedam nomina propria torrentium. Quae iuxta interpretationem suam mysticam significationem habent. Ut est torrens Cison, qui interpretatur duritia ea, et est iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est, et significat contumatiam superborum, quae domini uirtute conteritur. Cademi torrens est, iuxta quem Debbora bellum gessit. Interpretatur autem resurrectio inutilis, quod significat peccatorum resurrecionem, qui non ad uitam, sed ad poenam perpetuam resurrecturi erunt. Corath torrens est transiordanen, in quo absconditus est Helias, e regione eiusdem fluminis, interpretatur autem divisio, vel cognitio. Chimarus id est torrens Chedron, inter montem est Oliveti, et Hierusalem, ubi dominum salvatorem ubi Iohannes evangelista narrat traditum. interpretatur autem Cedron tenebrae vel dolor, et significat caecitatem Iudaeorum qui cum tumultu venerunt conprehendere Iesum. Nam torrens fluvius Hibernis imbribus concitatur subito, qui et rapidus cognoscitur et caenosus, quia non puro fonte profunditur, sed terrenis infectionibus sordidatur. Huic merito comparatur saeculi istius turbidus cursus, qui nullo veritatis fonte defluit, sed malorum omnium tempestate coaelescit. Unde dicitur torrentem pertransivit anima noster recta. Et item de torrente in via bibit, propterea exaltavit caput. Merito ergo et Israel, ipsum pertransisse perhibet, unde et caput eius potasse praedictum est. Sed in his omnibus una est veraque confessio, quoniam de tantis periculis sola domini miseratione liberemur. Item torrens doctrina pravorum. In Psalmo: Tu disrupisti fontes et torrentes. Rursum torrens temptationis impetus, in Psalmo: Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Invenitur et torrens positus in bonam partem, ut est illud: Torrente uoluntatis tuae potabis eos, torrentem vero diximus esse fluvium velocem, qui subita pluviarum inundatione descendit, cui bene comparatur sapientia Christi, quia et subita est, et ita rapida ut ad finem quem vult sine aliqua tarditate perveniat.

Rivi dicti, quod diriventur ad inrigandum, id est ad inducendum aquas in agris, nam rigare inducere est. Significat autem flventum atque inrigationem caelestis gratiae qua corda humana ad proferendum fructum doctrinae et bonorum operum inrigantur. Unde est illud: Petra profudit mihi rivos olei, hoc est Christus dona spiritus sancti. Et in Psalmo: Rivos eius inebria multiplica generationes eius instillicidiis suis, laetabitur cum exorietur. Rivos eitam hic dicit apostolos vel alios fideles qui de illo dei repleto semper flumine biberunt, sed nepotum ipsum crederes esse tenuissimum, dicit rivos ipsos inebriandos, ut ad tantam sacietatem perveniant, quanta et ipsis abunde sufficiat, et aliis pro futura concedat, redit igitur ad singularem numerum, quem aecclesiasticae unitati diximus convenire. Dixit enim multiplica generationes eius, illius scilicet rivi, qui de flumine sancto profluxit, ut per generationes succedentes predicatio beata non deficiat sed multiplicet unde catholica semper crescat aeclesia, ut qui modo imbuuntur sacro dogmate post alios docere uideantur. Stillicidia enim sunt guttae quae detectis cadunt, non ponderem, sed assiduitate penetrantia, quae quantum distenta rivis etiam uisualis nobis ratio patefacit. Ergo in primordiis suis laetabitur omnis fidelis cum exorietur. Et aqua et spiritu sancto quando vere renascimur et gloria domini ipsius dignatione preparamur. Est enim nobis tunc magna laetitia, quando antiqui hominis vetustate deposita, in novae regenerationis gaudia commutamur. Rivi praedicatio sanctorum, in Esaia: Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL