Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Puteus est lacus de fossus, ex quo hauritur aqua a potatione dictus, qui et in bonam significationem positus intellegi potest et in contrariam, puteus iuramenti, quem fodit Abraham id est Bersabeae in regione Geraritica. Puteus uisionis est in deserto aput quem habitavit Isaac. Puteus iudicii est, usque in praesentem diem in regione Geraritica. Rursum puteus iuramenti est, ubi iuraverit Isaac, et Abimelec, uocaturque oppidum Isaac. Sunt et alii plures putei in sanctis scripturis quae hodie que in regione Geraritica et iuxta Ascalonem demonstrantur. In bonam ergo significationem illud accipi potest, quod in Genesi legitur Isaac fodere puteos quos foderat pueri patris eius Abraham sed in uidentes ei Palestini obstruxerit eos implentes humo et reliqua. Quis est iste Isaac nisi salvator noster, qui dum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere uoluit, quos foderant pueri patris sui, id est Moyses puteum legis foderat.
David Salomon et prophetae libros scripserit veteris testamenti, quos tamen terrena et sordida repleverat intellegentia Iudaeorum et eorum os cum vellet purgare Isaac ut ostenderet, quia quaecumque lex et prophetae dixerunt, deipso dixerunt. Rixati sunt cum eo Palestini, id est Iudaei a regno dei alieni, sed descendit ab eis, non potest esse cum his qui in puteis aquam nolunt habere sed terram, et dicit eis. Ecce relinquetur uobis domus vestra deserta. Fodit ergo Isaac novum puteum, immo pueri Isaac fodiunt. Pueri sunt Isaac, Matheus, Marcus, Lucas, et Iohannes, et Petrus et Iacobus, Iudas, et apostolus Paulus, qui omnes testamenti novi puteum foderunt. Et invenerunt aquam uivam, quae sit aquae fons salientis in uitam aeternam. Sed pro his adhuc altercantur illi qui terrena sapiunt, nec nova condi patiuntur, nec vetera purgari, evangelicis puteis contradicunt, apostolis adversantur, et quoniam in omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos, quoniam indignos uos fecistis gratiae dei ex hoc iam ad gentes ibimus.
Post haec fodit tertium puteum Isaac, et appellavit nomen loci illius latitudo dicens: Nunc dilatavit nos dominus, et fecit crescere super terram. Vere dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia trinitatis, et in toto orbe latitudinem aeclesiae collocavit. Prius tantum in Iudaea notus erat deus, et in Israel nominabitur, nunc autem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. In contrariam vero significationem positus est puteus ille super quem legitur salvator fatigatus ex itinere sedisse, et mulier Samaritana cum hydria aquam inde haurire velle. Hydra enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est cupiditatem quam ibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione hauriunt uoluptatem, qua percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem secularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confistens praedicaret quod credidit. Item puteus, vel diabolum significat vel infernum, ut est illud, neque urgeat super me puteus os suum. Urgent quoque peccatores os suum concludere cum usque ad mortis suae tempus, in pessima uoluntate persistunt. Cisterna recta intellegentia ut in Salomone: Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui. Cisterna heretici vel prava intellegentia, ut in Hieremia: Foderunt sibi cisternas dissipatas.