Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. De gurgitibus.

Gurges est propriae lacus altus in flumine. Significat allegorice turbines persecutionum, quae adversantur electis dei in hoc mundo. Unde in Iona scriptum est: Omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transieret. Quod super Ionam tumentes fluctus maris transierunt, et detonuerit seu a tempestas, nulli dubium est mysterium esse Christi, nullus enim est hominum, qui cunctas sustinere queat temptationes absque Christo. Et quoniam omnes persecutiones, et universa quae accidunt absque dei non ingeruntur uoluntate. Idcirco dei gurgites dicuntur. Et fluctus qui non oppresserit Iesum, sed transierit per eum, minantes tamen naufragium non inferentes. Universae ergo persecutiones et turbines quibus vexatur humanum genus et cunctae naviculae eorum frangebantur super meum inquit de tonuere caput, ergo sustinui tempestates, et fregi turbines saevientes, ut securius navigarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL