Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Pluviae dictae, eo quod fluant quasi fluviae, nascuntur enim de terrae et maris anhelitu, quae cum altius elevatae fuerint, aut solis calore resolutae aut vi ventorum compressae stillantur in terris. Imbres autem et ad nubes et ad pluvias pertinent. Dictae autem Greco uocabulo quod terram inebrient ad germinandum, ex his enim cuncta creantur. Significant autem pluviae vel imbres dona caelestia, et precepta vel mandata dei, quae terram hoc est homines inrigant et excitant ad proferendum germen bonorum operum, unde est illud in Psalmo, pluviam uoluntariam, segregans deus hereditati tuae, exponit illud quod superius dixit, caeli distillaverit, ipsa est enim pluvia uoluntaria quam tunc comedendi avida gens Iudaea promeruit, hoc est manna. Nam ut uoluntati eius satisfieret in expertum miraculum mundus accepit. Pluvia siquidem illa uoluntaria fuit, non ista, quae generaliter ubique defunditur. Et alibi: Mandabo inquit nubibus meis ne pluant super eam imbrem, non in istis uisilibus quae aut aquas depluunt, aut corpulenta qualitate densantur. Sed aliquas potestates designat superna ratione pollentes, quae iussis domini intellectuali conditione famulentur. Multis enim significationibus sermo iste repletus est, quod etiam respicit ad apostolos et prophetas. Imber matutinus et serotinus vetus testamentum et novum intellegitur, ut in Iohel propheta descendere faciat ad uos imbrem matutinum et serotinum, in principio, hoc est in Christo. Aliquando vero pluvia in malam partem posita repperitur, ut est illud, quod salvator dicit, pluviam super domum in harena fundatam descendisse, et eam subvertisse, pluvia ista diabolus est. Flumina omnes Antichristi qui contra Christum sapiunt. Venti spiritales nequitiae, quae cotidie hominum perditionem moliuntur.