Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Gutta est quae stat, stilla quae cadit, hinc est stillicidium quasi stilla cadens. Styria enim Grecum est id est gutta, inde fit diminutivum, ut dicamus stilla. Nam gutta significat doctrinam spiritalem. Unde est illud sponsi in Cantico canticorum, quod ad sponsam dicit. Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, in maculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cicinni mei guttis noctium. Caput Christi deus, cicinni sunt fidelium collectiones, in rore et guttis noctium, frigens caritas in multis ostenditur, quam in deum et proximos habere debuerunt, ideo necessariae excitet dominus fideles quosque ad predicationis studium. Stillicidia autem significat levia documenta de quibus dicitur: In stillicidiis suis laetabitur cum exorietur, quae ad inchoantes respiciunt Christianos, quando angustas primordia latissima non potest introire doctrina. De quibus dicit apostolus: Non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo lac uobis potum dedi non escam. Primum enim ariditas fidei quibusdam stillicidiis animatur, post rivis affluentibus inrigatur. Deinde sicut dicit, versus superior ad fluminis illius plenitudinem iuvante domino perveniamus, sic per haec tria divini muneris ordo declaratur.