Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. De nive.

Nix a nube, unde venit dicitur. Significat aliquando candorem iustitiae, ut est illud in Psalmo: Lavabis me et super nivem dealbabor. Et item dum discernit caelestis reges super terram, nive dealbabuntur in Selmon. Reges sunt apostoli, sanctique pontifices, ceterique fideles, qui probabiliter regere corpora sua divino munere meruerunt. Hi super nivem dealbabuntur in Selmon, id est super candorem nivis elucescunt, quia aecclesiam regere fideliter atque ordinare noscuntur. In Selmon qui interpretatur umbra, hoc est sub protectione divina. Dealbabuntur autem aliquando ponitur et in malo sicut et in Actibus apostolorum percuciet te dominus paries dealbate. Hoc et in evangelio restatur: Similes estis monumentis dealbatis quae plena sunt ossibus mortuorum. Nives baptismi profusionem significat, ut in Iob, qui timet pruinam inruet super eum nix. Pruinam vero hoc in loco presentem tribulationem intellexerunt. Item in Iob ita legitur: Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti. In frigore nivis vel in duritia grandinis quid aliud accipitur quam uita pravorum quae et torpore frigescit, et per duriciam malitiae percutit. Quae preparavi inquit in tempus hostis in diem pugnae et belli, ut cum adversarius noster diabolus temptare nos nititur, eorum moribus quasi suis contra nos armis utitur, sive in nive vel grandine thesauri habentur, quia plerique iniquitatis torpore frigidi ad supernam gratiam assumpti, in sancta aeclesia fulgescunt luce, et pravam scientiam doctrinae suae ictibus cudunt. Unde aperte sequitur, quae preparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli. Saulus quippe nix et grando contra adversariorum pectora factus est vel candore iustitiae, vel directi eloquii correptione. Sed et hoc notandum quod in nive aliuqando blandimentum candoris exprimitur, sicut in fulgore terror, unde angelus qui gloriam resurrectionis dominicae nuntiabat, et terribilis ad damnandum reprobos, et benignus erat ac blandus ad consolandum electos. Nam idem angelus qui apparuit et custodes sepulchri impios timore perterret ac mortuorum instar terrae prosternit, et uisitatrices eiusdem sepulchri piissimas benigna consolatione refovet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL