Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. De glacie.

Glaties a gelu, et aqua quasi gelaties id est gelata aqua. Gelus autem quod eo stringatur tellus. Ge quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra cum fuerit nox serena. Nam glaties duritiam peccatorum significat, ut est illud in Salomone, sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua. Et in Psalmo ignis, grando, nix, glaties, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Quibus rebus per allegoriam homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Quae faciunt verbum eius nisi quia ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerit. Nam dominus ad Iob ita loquitur: De cuius utero egressa est glaties, et gelu de caelo quis genuit. In gelu vel glatie frigida et persidiae torpore constricta accipimus corda Iudaeorum, qui per mysteria legis, et prophetiae sic intra sinum gratiae, quasi intra uterum creatoris habebantur. Sed quia veniente domino constricti frigore persidiae fervorum caritatis amiserunt, quasi glaties de utero creatoris egressi sunt, et gelu inquit de caelo quis genuit, quasi de caelo gelu exiit, quia de sublime prole sanctorum processit frigida plebs infidelium, idcirco autem dominus genuisse dicit, quia frigidos a se exire permisit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL