Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. De pruina et grandina.

Pruina est matutini temporis frigus, quia inde pruina nomen accepit, quia sicut ignis urit, piro enim ignis Grece dicitur, urere enim et adfrigus, et ad solem pertinet. Nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim uis est et caloris, et frigoris, unde et utraque saxa rumpunt, nam et calor urit, ut est illud: Uritur infelix Dido. Item frigus urit, ut est illud aut boreae penetrabile frigus adurat. Iuxta allegoriam significat abstinentiam, eo quod per hanc frigescat calor corporis. De quo in Psalmo: Factus sum sicut uter in pruina. Pruina vero significat malitiam perversorum. Unde legitur in Psalmo: Occidit in grandine uineas eorum et moros eorum in pruina. Item pruina est percurrens anticipans que malitia quae alienos labores pervenire non permittit ad fructus. Grando comminatio dei, quia contumaces verberat, ut in Psalmo: Grando et carbones ignis. Et in aliam partem, occidit in grandine uineas eorum. Granelo futura percussio est, ut in Esaia: Allidet in turbine, et in lapide grandinis. Et alibi: Et dabo lapides pregrandes, de super inruentes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL