Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ros Grecum est, quod illi drosor dicunt, alii putant ros dictum, quia rarus est, et non spissus ut pluvia. Ros significat verbus domini, ideo quod madida faciat corda hominum terrenorum ad proferendum fructum, ut est illud in Psalmo: Sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion. Ros est tenuis ac levis pluvia non per guttas veniens, sed per quasdam minutissimas partes, duritiam terrenae ariditatis infundens. Per hunc cuncta germinantia coalescunt, et in varios foetus temperationis munere perducuntur. Hermon Ebreum nomen est, montis ultra Iordanem fluvium constituti, cuius interpretatio sicut a patribus traditum est, significat anathema. Ros ergo montis istius nutriens peccatores, qui sub anathematis execratione iacuerunt. Descendit in montem Sion quando ad conversationis remedium domino largiente pervenerit. Sion enim significat ecclesiam catholicam quae recepit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Item ros significat praedicatorum doctrinam ut est illud in libro Iob, quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? Ac si diceret nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuito aspergo rore. Stillae autem roris ipsi sancti predicatores sunt, qui arva peccatoris nostri inter mala uitae presentis, quasi inter tenebras siccae noctis arentia gratia supernae largitatis infundunt.