Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Diluvium dictum quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat. Primum diluvium extitit sub Noe quando hominum sceleribus offensus omnipotens toto orbe contecto deletis cunctis unum spatium caeli fuit ac pelagi, cuius indicium hactenus uidemus in lapidibus quos in remotis montibus concis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis videre solemus. Secundum diluvium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Oggi temporibus qui Eleusinae conditor, et rex fuit nomen a loco et tempori dedit. Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amfictione temporibus fuit, qui tertius post Cicropem regnavit, cuius temporibus aquarum illuvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit, paucis per refugia montium liberatis.
Maxime in monte Parnaso in cuius circuitu Deucalion, tunc regno potiebatur, qui tunc ad Seratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fovit et aluit, a quo propterea genus hominum Grecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt, ab eo propter hominum in sitam cordis duritiam, sed et flumina cum solitis aucta imbribus ultra consuetudinem vel diuturnitate, vel magnitudine redundant multa que prosternant et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad presens inferre damna sedetiam et aliqua significare futura.
Misticae diluvium quando in bonam partem accipitur baptismum significat, quando vero in contrariam errorem hereticorum. Nam in illa sententia Psalmistae qua dicit dominus diluvium inhabitat, et sedebit dominus rex in aeternum. Ibi decursis uirtutibus spiritus septiformis, in tertio ordine ad trinitatis conplexionem mirabili dispositione pervenit. Dicendo enim in his duobus versiculis tertio dominus ostendit sanctam trinitatem, diluvio id est aquis baptismatis inhabitare, sicut in evangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. Sed quaeramus cur hic diluvium pro sacris fontibus positum est, merito quoniam illud quod factum est sub Noe baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas peccatorum sordibus, ita et illud diluvium mundi crimina probrosa delevit, merito ergo pro babtismate diluvium positum est ad cuius similitudinem constat effectum. Nam quod tertio dominus repetiit sine distinctione personarum, licet intellegi primum dictum de spiritu sancto dominus diluvium inhabitat, sequitur et scelebit dominus rex in aeternum, hoc autem de filio recte intellegimus, dominus uirtutem populo suo dabit, de patre competenter advertimus, populo suo significat Christiano, quem de sacre baptismatis munere conquisivit, subiunxit etiam. Et benedicet populum suum in pace, non dixit benedicent sed benedicet quia unus est dominus deus noster. In pace propter illud evangelii: Pacem meam do uobis, pacis meam relinquo uobis. Una est enim pax patris et filii et spiritus sancti. Item in contrariam partem ponitur diluvium in illo versu quo propheta ait. In diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt. Diluvium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a vero magistro nullatenus acceperunt, quae sententia maxime hereticos arguit qui in diluvio perversitatis suae tempestuosas et naufragas excitant questiones.