Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XII

I. De terra.

Terra est in media mundi regione posita omnibus partibus caeli in modum centri aequali intervallo consistens, quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes cuius nomina diversa dat ratio. Nam terra dicta a superiore parte qua teritur, humus ab inferiore vel humida terra ut sub mare. Tellus autem quia fructus eius tollimus, haec et ops dicta eo quod opem fert frugibus, eadem et arva ab arando et colendo uocata. Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut scriptura ait: Quod uocaverit deus terram aridam. Naturalis enim proprietas siccitas est terris, nam ut humida sit, hoc affinitate aquarum sortitur, cuius motum alii dicunt ventum esse in concavis eius qui motus eam movet. Sallustius: Venti per cava terrae citati rupti aliquot montes tumulique sedere. Alii aquam dicunt generalem in terris moveri et eas simul concutere sicut vas, ut dicit Lucretius. Alii fungo eandem terram uocant, cuius plerique latentes ruinae superposita cuncta concutiunt, terrae quoque iactus aut motu aquae inferioris fit aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis. Terra enim mystice plures significationes habet, aliquando significat patriam celestem ut est illud: Credo videre bona domini in terra uiventium, et illud evangelii: Beati inquit mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Aliquando carnem domini salvatoris significat, ut est illud: Benedixisti domine terram tuam, avertisti captivitatem Iacob. Dei Icaob enim patriarcha significat populum fidelem, qui liberatus est a captivitate diaboli per incarnationem salvatoris. Item terra significat sanctam Mariam uirginem, de qua dominus nasci dignatus est, unde est illud: Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. Potest et aliter hic sensus intellegi, veritas de terra oritur, quando confessio peccatoris offertur, iustitia de caelo prospexit, quando fit remissio peccatorum quod in publicani illius orationes provenit. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens confitendo peccata sua deum rogabat. Iustitia vero de caelo prospexit, cum descendit iustificatus publicanus magis quam ille Phariseus. Item terram aeclesiam significat, ut est illud: Domini est terra, quamvis terram, et in bono et in malo poni sepe noverimus. Hic tamen aeclesiam debemus advertere quae domino specialiter pura mente famulatu. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus quod eum veneratur auctorem, et ideo aecclesia non in merito fructifera bonorum terra suscipitur quia nutrit et continet populum. Sequitur et plenitudo eius id est multitudo sancta qua repletur aecclesia, sed ne terram qua superius dixit angustam putares aliquam fortasse regionem. Nunc dicit orbis terrarum hoc est universalem aecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero quod dicit: Qui habitant in ea, id est non qui veniunt et recedunt, sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus quod errantium non est quod mutabilitati non convenit, sed ille solus aecclesiam habitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perserverat, sicut et alius Psalmus dicit: Ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uitae meae.

Terra homo ipse, ut in evangelio: Aliud cecidit in terram bonam. Item in Genesi arida terra nominatur, ut est illud: Et uocavit aridam terram, populum scilicet fontem fidei sitientem, et bonorum operum germen proferentem. Terra vero in malum posita est, ubi corruptionem humanae naturae,vel peccatores et perditos homines significat. Corruptionem autem naturae illa domini sententia demonstrat, qua ad hominem peccantem ait: Terra es et in terram ibis. Peccatores quoque terrae nomine ibi notantur, ubi dominus ad serpentem ait: Terram comedes cunctis diebus, hoc est peccatores in sortem tuam et perditionem trahes, et eorum iniquitatibus pasceris. Similiter et illud quod alibi legitur: Recedentes a te in terra scribentur, id est qui per apostasiam a te avertentur, inter peccatores connumerabuntur. Terra carnalis potentia, ut in Aecclesiastico: Quid superbit terra et cinis. Terra deserta populus Iudaeorum, sive omnes peccatores, ut in Hieremia: Terra desertae et inhabitabilis in qua nullus habitet, nec pertranseat per eam filius hominis, id est dominus Iesus Christus. Pulvis peccatores sunt sicut in Esaia dicitur pro diabolo et serpenti pulvis panis eius, et alibi non sic impii non sic, sed tamquam pulvis. Lutum medicinae caelestis glutinum, ut in evangelio: Lutum fecit et linivit oculos meos. Aliter lutum peccatorum glutinum, ut in Psalmo: Eripe me de luto ut non inhaerear. Lutum adolatio deceptoris, sive hereticorum falsa delinitio, ut in Hiezechiel: Ipsi aedificabant parietem, illi autem liniebant cum luto, absque temperamento.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL