Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est, unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim circumfluens Oceanus eius in circuitu ambit fines. Significat ergo aut totum mundum iuxta historiam aut iuxta allegoriam universalem aecclesiam, aut in contrariam partem impios qui frequenter terrae appellatione declarantur. De quibus Psalmista ait: Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in aequitate. Nam sub iustitia a domino iudicandi sunt qui pertinacia sua nulla remissione liberentur populus autem significat eos qui ex Hebreis fideles probati sunt, et qui devoti ex gentibus advenerunt, requirendum est sane quod et hic orbem terrarum dicat, et in alio Psalmo ponat: Inluxerunt fulgura eius orbi terrae, et in aliis plurimis locis ipso schemate terram perhibeat esse conclusam. Iterumque centesimus sextus Psalmus quatuor cardinibus terrae spatia conprehendiut dicens. A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, cuius rei eudentissimum quoque evangelii extat exemplum ubi dicit: Emittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabit a quatuor angulis terrae. Unde merito estimo perquirendum, quemadmodum terra possit et quadratio et circulus convenire, dum scemata ipsa sicut geometrici dicunt uideantur esse diversa.
Formam terrae ideo scriptura orbem uocat eo quod respicientibus extremitatem eius circulus semper appareat, quem circulum Greci orizonta uocant. Quattuor autem cardinibus eam formari dicit, quia quattuor cardines quattuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continentur. Nam si ab orientis cardine in austrum et in aquilonem singulas rectas lineas ducas, similiter quoque et si ab occidentis cardine ad praedictos cardines, id est austrum et aquilonem singulas rectas lineas tendas, facis quadratum terrae intra orbem praedictum, sed quomodo quadratus iste demonstrativus intra circulum scribi debeat, Eoclides in quarto libro Elementorum evidenter insinuat, quapropter recte scriptura sancta faciem terrae et orbem uocat, et quattuor eam dicit cardinibus contineri.
Divisus est autem trifarie, e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Affrica nuncupatur, quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. Nam Asia a meridie per orientem usque septentrionem pervenit. Europa vero a septentrione usque ad occidentem, atque Affrica ab occidente usque ad meridiem. Unde eudienter orbem dimidium duae tenent, Europa et Affrica. Alium vero dimidium sola Asia, sed ideo istae duae partes factae sunt, quia inter utrasque ab oceano mare magnum ingreditur quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem divisas, Asia erit in una, in altera vero Europa et Affrica. Istae tres partes totum humanum genus cum insulis quae his adiacent continent. Et bene tribus partibus distinctus est orbis, qui sanctae trinitatis fide imbuendus erat, et evangelico documento instruendus, unde legitur in parabola salvatoris quod mulier acceptum fermentum abscondit in farina satis tribus, donec fermentaretur totum, id est sancta ecclesia humano generi quod ex tribus filiis Noe seminatum in mundo fuit, fermentum evangelicae doctrinae in cordibus fidelium abscondit donec nativum saporem totum perfectam fidem et scientiam spiritalem converteret in cultum et servitium dei.