Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De paradiso.

Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius uocabulum ex Greco in Latinum vertitur ortus, porro Ebraice Eden dicitur, quod in nostram linguam delicie interpretantur, quod utrumque iunctum facit ortum deliciarum. Est enim omni genere ligni, et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum uitae, non ibi frigus, non aestas, sed perpetua aeris temperies, e cuius medio fons prorumpens totum nemus irrigat, dividiturque in quattuor nascentia flumina, cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est. Septus est enim undique romphea flammea id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungat incendium. Cherubin quoque id est angelorum praesidium arcendis spiritibus malis, super romphea flagrantia ordinatum est, ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus Paradysi pateat. Paradysus id est hortus diliciarum, mystice aut aecclesiam praesentem significat, aut terram uiventium, ubi illi qui merentur per fidem rectam et bona opera uicturi sunt in perpetuum. De quo dominus ad latronem in cruce confitentem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradyso. Aliter autem paradisus ut diximus significat sanctam aecclesiam, de qua in Genesi scriptum est: Plantaverat dominus deus paradysum uoluptatis a principio. Paradysus aecclesia est, sic enim de illa legitur in Canticis canticorum: Ortus conclusus soror mea sponsa. A principio autem plantatur paradysus, quia aecclesia catholica, a Christo qui est principium omnium, condita esse cognoscitur.

Fluvius de Paradyso exiens, imaginem portat Christi de paterno fonte fluentis, qui irrigat aecclesiam suam verbo praedicationis et dona baptismi. De quo bene per prophetam dicitur: Dominus deus noster fluvius gloriosus exiliens in terram sitientem, quod quatuor fluminibus de Paradyso egredientibus terra rigatur, solidum mentis nostrae aedificium, prudentia temperantia, fortitudo iustitia continet, quia in his quattuor uirtutibus tota boni operis structura consurgit. quattuor ergo Paradysi flumina terram irrigant, quia dum in his quattuor uirtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Item allegorice quattuor Paradysi flumina, quatuor sunt evangelia ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera omnes sancti sunt, fructus eorum opera eorum. Lignum uitae sanctus sanctorum utique Christus, ad quem quisque si porrexerit manum uivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali proprium est uoluntatis arbitrium quod in medio nostri est positum ad dinoscendum bonum vel malum. De quo qui relicta gratia dei gustaverit morte morietur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL