Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De promontoriis.

Commune est insulis ut promineant inde et loca earum promontoria dicuntur. Sic Sallustius de Sardinia in orientem quam occidentem latior prominet. Sigeum promontorium Asiae ubi Ellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Erculis taciturnitatem quia prohibitur hospitio a Laomedonte Troianorum rege simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio venit, quod dicitur sige. Maleum promonterium Grecie quod intrat in mare, et per milia L protenditur. Ubi unda ita seva est, ut persequi navigantes uideatur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit, Pelorum promontorium Sicilie respiciens aquilonem secundum Salustium dictum a gubernatore Hannibalis illis sepulto. Pachinum promontorium Siciliae austrum spectans. Ab aeris crassitudine dictum. Nam PARC est pinguis et crassus. Austro enim perflatur. Lilibeum promontorium Siciliae solis occasum intendens, uocatum ab eiusdem nominis civitate quae ibi est situ. Borion promontorium Numidiae uocatum, ita quod aquilonem intendat, hoc Ippone regium postea dictum pro eo quod sit equore interruptum. Calpis Ispaniae promontorium. Promontoria enim quae in insularum summitatibus consistunt, et eis contra fluctus maris munimen prestant, possunt iuxta allegoriam doctores sanctos figurare, qui presunt ecclesiis dei, et eos contra persecutionum fluctus roborant atque confortant, ne procella tempestatum, atque alluvione undarum obruantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL