Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Montes sunt tumores terrarum aptissimi dicti quod sint eminentes, quidam autem ex propriis causis uocati sunt, ex quibus notandi sunt qui opinione maxime celebrantur. Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectur pro gentium ac linguarum varietate quoquo versum vadit, diversis nominibus nuncupatur, ubi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem pro nivium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua Caucasum significat candidum id est nivibus densissimis candidatam. Unde et eum Scithae qui eidem monti iunguntur, crocasum uocaverat casi enim aput eos candor sive nix dicitur. Mons Taurus a plerisque idem uocatur et Caucasus. Ararat mons Armoeniae in quo arcam historici post diluvium sedisse testantur, unde et usque hodie ibidem lignorum eius uidentur vestigia. Ararat interpretatur descendens. Agri specula mons Moabitarum in quem adducit Balauch filius Beor Balaam divinum ad maledicendum Israel, super verticem, qui propter vehemens preruptum uocatur excisus et inminent mari mortuo haud procul ab Arnone. Fogor et Beth Fogor mons Moabitarum ad quem rex Balach adduxit Balaam ariolum in supercilio Libiadis sed et alia uilla sodor haud procul a Bethleem cernitur, quae nunc Faor nuncupatur. Ab Arim mons, in quo mortuus est Moyses, dicitur autem mons esse Nabau in terra Mob contra Hiericho super Iordanem in supercilio Fasga, ostenditurque ascendentibus de Libia de in herbum antiquo hodieque uocabulo nocta montem Fogor nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio usque nunc apellatur Fasga. Abarim autem interpretatur in transitu, quod significare potest finem legis quam legis dator Moyses ibi in monte uirtutum collocatus de hac uita transiit, nec enim poterat per Moysen populis Israheliticus transire Iordanem, et intrare in terram repromissionis sed per ducatum Iesum hoc factum est, hoc est salvatoris nostri qui de deserto istius mundi per babtismi sacramentum fideles suos introducit in terram uiventium, et gloriam regni celestis.
Aermon mons Amorreorum, de quo dictum est, quem Phenices uocant, Sanior, et Amorreus apellavit sanir. Diciturque esse in vertice esse in signe templum quod ab Ethnicis cultui habetur e regione Paneadis et Libani sed et terra filiorum Israel. Transiordanem ad solis ortum a prerupto artio nonis usque ad montem Hermon extenditur. Aermon autem interpretatur anathema vel tristitia significat autem idolorum culturam, vel superbiae fastum quibus merito anathema dicitur, quia a sanctis et fidelibus iuris omnes communio et societas eis interdicitur, quando iuxta apostolum nulla societas est lucis ad tenebras nec ulla est conventio Christi ad Belial.
Catachrisea id est Adaurea, sunt autem montes aurifertiles in deserto, procul XI mansionibus a Coreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium scripsisse perhibetur sedet metallo aeris fano quod nostro tempore corruit montes venarum auri plenos olim fuisse vicinos aestimant. Choreb mons dei in regione Madian iuxta montem Sina, super Arabiam in deserto, cui iungitur mons et desertum Saracenorum quod uocatus Faran, mihi autem uidetur quod duplici nomine id est mons, nunc Sinai nunc Choreb uocetur. Interpretatur autem Choreb calvus vel siccito vel solitudo, et Sinai temptacio, vel rubus vel anfora mea, ubi Moyses legem accepit et mensuram uivendi, ex domini mandata rudi populo scripsit, sed temptatio perfidorum ibi non defuit nec sanguinis effusio, penitus cessavit.
Galaad mons ad quem septimo die profectionis ecarris Iacob profugus venit. Est autem ad tergum Phenicis et Arabiae collibus. Libani copulatus extenditurque per desertum usque ad eum locum ubi trans Iordanum habitavit. Quondam rex Seon amorreorum, cecidit autem supradictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse. Sed et Hieremias loquitur: Galaath tu mihi initium Libani a quo monte et civitas in eo condita sortita uocabulum est, quam cepit de amorreorum manu Galaad filius Machis filii Manasse. Galaad autem qui interpretatur acervus testimonii vel transmigratio testimonii significat sanctam scripturam in qua fedus et pactum inter deum et homines constitutum legitur, ibi etiam et reconciliatio humani generis per Christum apud deum predicatur. Galaad mons in deserto ubi castra meati sunt filii Israel.
Gebal mons in terra repromissionis ubi ad imperium Moysi altare constructum est. Sunt autem iuxta Hiericho duo montes vicini contra Selnvicem respicientes, e quibus unus Garizim alter Gebal dicitur, porro Samaritani arbitratur. Hos duos montes iuxta Neapolim esse sed vehementer errant. Plurimum enim inter se distant, nec possunt invicem benedicentium sive maledicentium inter se audiri uoces quod scriptura commemorat. Gebal interpretatur uorago vetus. Garizim mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant, iuxta supradictum montem Gebal. Garizim interpretatur divisio sive precisio. Qui sunt ergo isti qui incedunt iuxta montem Garizim vel qui incedunt iuxta montem Ebal, illi itaque qui in hoc loco iuxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, eos figuraliter indicant qui non metu paenae sed clestis promissionis a more succensi veniunt ad salutem. Illi vero dimidii qui iuxta montem Ebal incedunt in quo maledictiones prolatae sunt. Illos indicant qui non a more benedictionum vel promissionum, sed futurorum suppliciorum timore complent quae in lege scripta sunt ut perveniant ad salutem. Omnes autem circa arcam incedunt qui ab ecclesiae sinu non decedunt sed nobiliores esse, illos novimus qui boni ipsius desiderio aeternae, benedictionis amore quod bonum est agunt quam illos qui pro mali metu bonum sectantur.
Mons Olivarum ad orientem Hierusalem in quo discipulos erudiebat Iesus dominus. Mons ergo iste significat celsitudinem uirtutum et gratiarum spiritalium quae dono spiritus sancti distribuuntur fidelibus. Nabau quod Hebraice dicitur Nabo mons super Iordanem contra Hierichum in terra Moab, ubi Moyses mortuus est, et usque hodie ostenditur in sexto miliario urbis Esbus contra orientalem plagam. Nabau ergo interpretatur in conclusione et significat terminum legis, sicut et mors Moysi, quia secundum apostolum finis legis Christus est, ad iustitiam omni credenti. Or mons in quo mortuus est Aaron iuxta civitatem Petram ubiusque ad presentem ostenditur rupes qua percussa Moyses aquas populo dedit. Or autem interpretatur iracundia, et merito quia ibi propter dubitationem Moysi et Aaron in productione aquae de petra interdictum est, eis ne introducerent filios Israel, in terram repromissionis.
Gaas mons in tribu Efraim in cuius septentrionali plaga sepultus est Iesus filius Nave, et usque hodie iuxta uicum Tamnam sepulchrum eius in signe monstratur. Seir mons in terra Edom in quo habitavit Esau in regione Gebalena quae ex eo quod Esau pilosus esset, et Ispidus Seir hoc est pilosi nomen accepit, in quibus locis ante habitavit chorreus quem interfecit Chodor Laomor meminit montis Seri. Et Esaias in uisione Idumeae. Quid autem Sire qui interpretatur pilosus vel ispidus significet ille qui istoriam Iacob et Esau legit et bene intellegit, facile dinoscere potest, quia Iacob simplex significat simplicitatem ecclesiae, Esau vero pilosus et ispidus Iudeos et hereticos setis uitiorum sordidos et fetidos exprimit.
Baal Ermon mons circa Libanum in finibus Allophilorum. Gelboe montes alienigenarum in VI lapide Ascitopolim in quibus et uicus est grandis qui appellatur gelb. In his accubuit Saul et Ionathan ob quod maledixit eis David dicens: Montes Gelboe necros nec pluvia veniant super uos, et cetera. Quod ergo montes Gelboe Saul moriente deliquerit, quatenus in eis nec ors nec pluvia caderet, et ab omni eos uiriditatis germinae sermo siccaret. Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri mediatoris exprimitur, non inmerito per Gelboe montes superba Iudaeorum corda signantur, quaedum in huius mundi desideriis defluunt. In Christi id est uncti se morte miscuerit, et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni graciae rore siccantur.
Thabor ergo et Hermon montes sunt Siriae provinciae, quorum nomina ingentia sacramenta parturiunt. Thabor enim dicitur veniens lumen quod spcialiter adventum domini salvatoris significat, de quo dictum est: Erat lumen verum quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Hermon significat anathema eius, id est diaboli quam a Christianis domino veniente suscepit, dignum enim fuit ut presente lumine tenebrosus diabolus uinceretur. Isti ergo exultabunt in nomine domini, sicut alibi fideles dicunt. Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam.
Libanus mons Fenicum altissimus cuius meminerit prophetae dictus a thure quia ibi colligitur, cuius ea pars quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur id est contra Libanum. Libanus autem potest significare sanctam eclesiam sacrobaptismate a peccatis mundatam et candorem uirtutum dealbatam, unde dicitur in Psalmo: Satiabuntur omnia ligna silvarum, et cedri Libani quas plantasti. Ligna silvarum plebes significat in gentium populorum qui eclesiae catholicae de dumosis atque ab in cultis nationibus adveneret. Haec ligna indicant homines utique mediocres, cedri autem Libam declarant nobiles ac potentes, qui in humano genere tamquam cedri eminere noscuntur. Libanus enim interpretatur candidatio, seculi autem huius potestas quaedam uidetur esse festivitas ubi divites homines ac potentes excelsi atque proceri quasi in Libano monte nascuntur, qui tamen ad veram religionem domini munere pervenerit.
Sophim mons Effraim in loco Armathem. Sophim vero interpretatur specula sive scopulus et significat culmen perfectionis, unde legitur: In regum uir unus fuisse deramatha sophim de monte Effraim in alta scilicet contemplatione uirtutum ut a nullis subiacentibus, et circum latrantibus cogitationibus mentis eius sublimitas deiceretur, vel unitas scinderetur.
Sion mons est urbis Hierusalem in australi parte constitutus super eminens civitati, unde et Sion interpretatur speculum sive speculatio, et significat sanctam eclesiam, quae corde puro et simplici intentione supernae pacis, uisionem contemplatur, et ipsum super omnia dominantem et regnantem inspicit deum. Sina mons in regione Madian super Arabia est in deserto de quo in apostolo legitur. Sina mons est, in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis suis. Significat autem sinagogam Iudeorum carnalem observantiam legis tenentem quam predictus apostolus comparavit Agar ancillae Sarrae.
Sunt et alii montes insignes quorum mentio tantum in historiis gentilium repperitur, horum quippe nomina hic cum ethimologiis eorum commemorari sufficiat. Acroceraunii montes montes propter altitudinem et fulminum ictus uocati sunt. Grece enim fulmen ceraunos dicitur. Sunt autem inter Armoeniam et Iberiam incipientes a portis Caspis usque ad fontem Tigridis fluvii. Yperborei montes Scithiae dicti, quod super idem ultra eos flat boreas. Riphei montes in capite Germaniae sunt a perpetuo ventorum flatu nominati. Nam PIoEN Grece impetus et orme dicitur.
Olimpus mons Macedoniae nimium precelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur, de quo Virgilius: Nubes excessit Olimpus. Dictus autem Olimpus quasi ololampus, id est quasi celum. Hic mons Macedoniam dividit a Trocia. Athos mons Macedoniae et ipse altior nubibus tantoque sublimis, ut in Lemno umbra eius pretendat, quae ab eo LXX sex milibus separatur. Parnasus mons Thesaliae iuxta Boetiam qui gemino vertice est. Erectus in celum hic in duo finditur, iuga, cirra et nisa, unde nuncupatur eo quod in singulis iugis colebantur Apollo et liber. Haec iuga a duobis fratribus Citeron et Elicon appelantur. Nam Elicon dictus ab Elicone fratre Citeronis.
Apenninus mons apellatur quasi Alpes pennice quia Hannibal veniens easdem Alpes aperuit unde et Virgilius: Alpes inmittit apertas. Has enim Hannibal post bella Ispaniae a coeto rupit. Iuvenalis: Et montem rupit a ceto. Et inde loca ipsa quae rupit Apenninae Alpes uocantur. Mons Ethna ex igni et sulphure dictus, et Gehenna unde. Constant autem hunc ab ea parte qua Eurus vel Affricus flat habere speluncas plenas sulphuris, et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se flatus ventum creant, qui agitatur ignem gignit et sulphure. Unde est quod uidetur incendium.
Pirineus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus, Grece enim ignis pirus uocatur. Iste est qui inter Galliam atque Ispaniam quasi de industria munimentum interiacet. Solurius a singularitate dicitur, quod omnibus Ispaniae montibus solus altior uideatur. Calpes mons in ultimis finibus oceani qui dirimit Europam ab Africa quam Athlantis finem esse dicit. De quo Lucanus: Esperiem calpem summumque impleum Athlantem. Atlans frater Promethei fuit, et rex Africae a quo astrologiae artem prius dicunt ex cogitatam ideoque dictus est, sustinuisse caelum ab eruditione igitur disciplinae et scientia caeli nomen eius in montem Affricae dirivatum est, qui nunc Athlans cognominatur, qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare uidetur.
Montis uocabulum plures significationes habet aliquid dominum salvatorem significat, aliquando sanctam aeclesiam, aliquando apostolos et prophetas sive sanctos uiros pro celsitudine uirtutum et e contrario aliquando superbos homines et tumidos in potentia mundana regni designat, aliquando hereticos, aliquando vero ipsum diabolum. Mons enim dominum salvatorem in prophetia significat, ubi ait: Erit in novissimis diebus preparatus mons domus domini in verticem montium et elevabitur super colles et ibunt ad eum omnes gentes et reliqua. Mons autem aeclesiam significat, ubi propheta dicit in Psalmo: Qui confidunt in domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum. Et item: Sicut ros inquit Hermon, quod descendit in montem Sion. Sion enim qui interpretatur speculatio significat eclesiam ut iam diximus in quam abundantia divinae gratiae descendit. Et deus cottiduae contemplatur, quia deus deorum uidebitur in Sion. Hermon Hebreum nomen est montis ultra Iordanem fluvium constituti cuius interpretatio sicut supradictum est, significat anathema, ros ergo montis istius nutriens peccatores qui sub anathematis execratione iacuerunt. Descendit in montem Sion, quando ad conversationis remedium domino largiente perveniunt. Sion enim significat eclesiam catholicam quae recipit gentes quae erant sub anathematis periculo consitutae. Nam montes apostolos et prophetas significant, ubi dicitur: Montes ex celsi cervis, cervi enim sunt fideles qui uitia huius seculi quasi spinas bona conversatione transibunt et habitant in montibus, id est apostolis et prophetis qui sanctis praedicationibus suis in mundo solida cacumina esse meruerunt. Item montes sanctos uiros sive libros divinos significant, in illo Psalmistae quo ait: Levavi oculos meos ad montes unde veniet auxilium mihi, hoc si spiritaliter inquiras omnino proficuum est, ut oculos cordis sui sive ad sanctos uiros sive ad libros divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate sua, vere montes sunt, unde etiam competens sustinebatur auxilium.
Mons est populus Iudeorum, de quo in Daniele, abscisus est lapis, sine manibus id est Christus absque uirili semine conceptus, et fide sua replevit universum orbem terrarum. In contrariam vero partem montes significationem trahunt, unde scriptum est: Montes sicut cera fluxerunt a facie domini. Hic montes significant homines qui et seculi huius altitudines appetunt et in sensata superstitione durescunt, his mirabiliter comparata est cera liqueus quam tanto facilius in penitentiam defluunt, quanto se induritiam immobiles esse crediderunt. Montes divites et potestates seculi huius, ut in Iob pro diabolo dicitur: Huic montes herbas ferunt quod est uitia carnis. Mons diabolus propter tumorem ut in Esaia: Levate signum super montem caligosum. Et in Hieremia: Ecce ego ad te mons pestifer.
Mons dogma hereticorum ut in propheta ex persona eclesiae. In domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montem sicut passer. Montes demones vel heretici, sive Iudeorum scribae in Hieremia, date domino deo vestro gloriam antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos. Et in Psalmo: Usque ad desertis montibus. Montes duo qui in Zacharia aerei describuntur, duo testamenta legis de quorum medio quadriga domini, id est quatuor evuangeliorum predicatio procedit. Haereticos ergo significant montes ubi dicitur: Ne quando offendant pedes vestri ad montes caligosos. Monet enim nos propheta ut caveamus, ne forte gressus operum nostrorum in superba doctrina hereticorum offendentes in caliginem errorum cadant. Diabolum vero significat mons ubi in Apocalipsi scriptum est: Quod mons magnus missus sit in stagnum ignis ardentis et sulphuris quia contumacia diaboli aeterna pena Gehennae damnatur, fundamenta montium spes superborum et fundamenta montium conturbata sunt.