Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Colles sunt preminentiora iuga montium quasi colla, luga autem montium ex eo apellata sunt quod propinquitate sui uinguntur. Tumulus est quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. Colles enim significant bonos homines minores meriti quam montes. Sunt autem mediocres ex equalitate tractantes, qui tamen dominum bonis operibus laudant, ut propheta testantur dicens: Montes et colles cantabunt coram deo laudem. Item in aliam partem collis ponitur, ut est illud in evangelio: Omnis mons et collis humiliabitur. Iuga autem montium sanctis merito comparantur, qui fraterna caritate invicem iuncti copulantur et socialiter uiventes omnem divorcium scismatis spernunt.