Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De vallibus.

Valles sunt humilia loca quasi vulsa, hinc et convalles depressa loca terrarum inter montes. Sunt propria nomina vallium, id est, Acalon vallis atque praeruptum supra quam orante quondam Iesu. Luna stetit iuxta uillam quae usque nunc Acalon dicitur, contra orientem Bethelis tribus ab ea milibus distans haud procul Agaba et Rama Saulis urbibus. Porro Ebrei adfirmant Aialon uicum esse, iuxta Nicopolim in secundo lapide pergentibus Heliam. Coelas Titanorum, id est vallis gigantum adversus quos preliatus est David. Coelas id est vallis Iosaphath, inter Hierusalem et Montem Oliveti, lege prophetam Iohel: Raphaim vallis Allophilorum ad septentrionalem plagam Hierusalem. Vallis significat contritionem cordis per humilitatem, ut est illud in Psalmo: Convalles habundabunt frumento.

Convalles populos significant humiles quia nihil his humilius quae in quadam terrae cum cavitate descendunt. Isti ergo humiles abundant frumento id est doctrina spiritali et ope uirtutum. Sicut ille publicanus qui nec occulos audebat ad caelum erigere, nec aliuqa meritorum praesumptione confidere habundavit frumento. Nam quia humilis convallis fuit erectus est, quia prestante domino se ipse deicit. Item in aliam partem vallis ponitur, ut est illud prophetae vallis filiorum Ennon, in quo poena Gehennae exprimitur. Valles heretici vel Iudaei sive peccatores de aeclesiae sublimitate cadentes, ut in Esaia: Vallem filiae Sion. Et alibi: Vallem filiorum Ennon. Vallis humilis corde signifcat, de quo in Cantico canticorum uox Christi loquitur dicens: Ego flos campi, id est ego decus mundi. Et lilium convallium gloria uidelicet humilium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL