Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De campis.

Campis est terrarum planities. Dictus autem campus quod brevis sit pedibus, nec erectus ut montes, sed patens et spacio suo porrectus et iacens. Unde et Grece pedion dicitur, sumpsit autem nomen ex Greca aethimologia, cami enim Grece breve dicitur. Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. In camporum ergo nomine, aliquando scripturae divinae exprimuntur, eo quod pastum congruentem fidelibus animabus, praebeant ut est illud in Psalmo: Et campi tui replebuntur ubertate. Aliquando vero equalitatem et placiditatem, morum designat, ut est illud Psalmistae: Gaudebant campi et omnia quae in eis sunt. Campos hic similiter in bono debemus accipere, quia illa plana dicimus, quae pulcherrima aequalitate tenduntur. Campos ergo dicit uiros iustitiae laude pollentes, non superbia tumidos, non asperos iracundiae sed mansueta lenitate plenissimos. Campus intellegitur mundus, eo quod sit patens de quo Abacuc propheta dicit: Exiit verbum id est filius dei et misit in campum. Et in Psalmo scriptum est: Sicut posuit in Aegipto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. Taneos enim civitas est Aegipti ubi sunt facta prodigia quae leguntur. Signa utique fuerunt in Aegipto duris cordibus quasi caracteris inpressa vestigia. Prodigia vero quasi porro dicentia id est quae praefigurabantur esse ventura. Omnes enim illae plagae ad aliquam significantiam priscis temporibus cotgigerunt, merito ergo signa et prodigia sunt apellata quae in Aegipto facta monstrantur. Taneos humile mandatum diximus interpretari, quod in isto seculo necessarium nobis ac salutare cognoscitur, ubi humiles ac prostrati esse debemus qui veniae semper suffragia postulamus. In contrariam vero partem campus accipitur, quando luxus uoluptatum et disciplinae laxamentum significat quia arta via est quae ducit ad uitam. Lata et spatiosa via, quae ducit ad mortem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL