Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Saltus sunt vasta et silvestria loca ubi arbores exiliunt in altum. Saltus vel silva mistice significat sterilitatem gentium, unde est illud Psalmistae: Tunc exultabunt omnia ligna silvarum ante faciem domini quoniam venit. Ligna silvarum per se amaros et steriles inferunt fructus, sed cum fuerint in sita dulcissima ubertate pinguescunt. Sic gentes quae prius fuerant velut ligna silvarum ad culturam frctiferam productae ante faciem domini magno sunt gaudio laetaturae, sed cum dicit omnia ligna illam partem vult intellegi quae inseri bonis operibus potuit ac mutari. Saltus populus aeclesiae ut in propheta: Qui habitant in deserto securi, dormient in saltibus. Saltus agri meridiani populis Iudaeorum, ut in Hiezechiel propheta: Ad saltum agri meridiani ecce ego succendam ignem in te et devorabit omne lignum uiride et omne lignum aridum.