Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. De locis.

Repperiuntur in divinis libris nomina locorum quae etiam sine significatione mystica non sunt, sed nos de his omnibus quid tipice significent enarrare longum esse arbitramur, ideo nomina ipsorum tantum modo ponentes cum expositione historiae, ceterum misterium earundem prudenti lectori ad investigandum relinquimus.

Aenam euntibus Thannam, nunc desertus est locus, et proximus Thamne, Vico grandi qui situs est inter Eliam et Diospolim. Est et fons in supradicta Aena loco, unde et Aenam, id est fons nomen accepit, in quo stans idolum maxima illius regionis veneratione coliter. Porro Ebrei adfirmant Aenam, non locum significare sed bivium ubi certo intuitu, necessarium sig ad unam e duabus uiis eligandam. Enam etiam interpretatur cor eorum. Areatat locus trans Iordanem in quo planxerunt, quondam Iacob tertio ab Hiericho lapide, duobus milibus ab Iordane qui nunc uocatur Bethagla, quod interpretatur locus giri eo quod ibi more plangentium circumierint in funere Iacob. Aelim castra sunt filiorum Israel, et locus in deserto, in quo XI fontes, et LXX palmarum arbores Moyses de mari rubro exiens repperit. Nam Elim interpretatur arietes fontes ut in Exodo legitur: Et venerunt in Elim filii Israel, ubi erant XII fontes id est apostolorum doctrina. Aelus in deserto ubi filii Israel castra metati sunt. Aelus quoque interpretatur fermenta sive commisce.

Aseroht pars Heremi ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt. Habitaverunt autem quondam Evei in Aseroht, usque ad urbem Gazam, verum haec loca non Aseroht, sed Aserim appellari Ebrei putant. Aseroht enim interpretatur atria vel vestibula. Asemona castra filiorum Israel in deserto. Nam Asemona interpretatur oseius ab osse, non ab ore. Aetherium pro quo Aquila et Simmachus exploratorum viam interpretati sunt ubi adversum Chananeum qui ab austro contra Israel erumperat in solitudine dimicatur. Areopoleos in quo et militum ex omni parte presidia, distributa plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. Hic quondam Moabitarum fuit, et postea rex Seon Amorreorum iure belli eum obtinuit sed et terra filiorum Israel trans Iordanen incipiens ab Arnone usque ad montes Hermon et Libanum extenditur. Ar locus vel opidum Arnon, quod a LXX interpretibus per extensam uocalem er dicitur. Ar vero interpretatur suscitavit vel uigilia. Aesinion locus deserti denique et ipsum uocabulum incultam terram desertamque significat. Aroboht Moab ubi secundo numeratus est populus, quod aquila interpretatur humilia sive aequalia Moab. Abelsathim locus in deserto ad meridiem Moabitarum et interpretatur luctus litorum vel riparum.

Benaiacham in deserto castra filiorum Israel. Benacham enim interpretatur filius necessitatis. Beroht filiorum Iachim in deserto locus in quo obiit Aaron, et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petre in montis vertice. Beroth autem interpretatur putei. Bonos hoc est collis preputiorum locus in Gadgalis ubi circumcidit Iesus populum Israel in secundo ab Hiericho lapide et ostenduntur usque hodie saxa quae de Iordane illuc translata scriptura commemorat. Bethago locus, in quo duae tribus, Zabulon et Isachar habent confinia. Bethago quoque interpretatur domus festivitatis eorum.

Chasbi ubi geminos Iudae filios Thamar edidit, ostenditur autem nunc locus desertus iuxta ad ollam in finibus Eleuteropoleos. Chaspi enim interpretatur calix inmensi sive immola mihi. De hoc quoque in libris Ebraicarum questionum plenius disputatum est. Emechachor quod interpretatur vallis Achor, id est tumulus atque turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. Est autem locus iuxta Hiericho haud procul a Galgalis. Male ergo qui putat vallem Achior a nomine eius qui lapidatus est nuncupatum, cum ille Acheon dictus sit, et non Achior sive Achar. Fanuel locus in quo Iacob tota nocte conluctans Israhelis uocabulum meruit, iuxta torrentem Iacob. Fanuel autem interpretatur facies dei, ab eo quod ibi dominum viderit.

Golgol quae et Galgal iuxta quem montes esse, scribuntur Garizim et Gebal. Galgalaum locus est iuxta Hiericho, errant igitur Samaritam qui iuxta Neopolim Garizim et Gebal montes ostendere uolunt eum illos iuxta Galgal esse scriptura testatur. Galgal autem interpretatur revelatio. Golath maim locus qui interpretatur possessio aquae. Galioth locus ixuta Iordanen in tribu Beniamin ubi altare domino constituerunt filii Ruben. Galioth enim interpretatur revelationes sive transmigratio.

Iroth locus deserti ad quem venerunt filii Israel mare Rubrum transfretantes. Iroth ergo interpretatur longitudo. Ietabutha locus in deserto ubi torrentes aquarum demonstrantur. Ietabutha vero interpretatur bonitates sive declinavit ut veniat. Lobon locus solitudinis trans Iordanen in quo Moyses Deuteronomium legit. Lobon autem interpretatur ingresus sive invenientes.

Mara quod interpretatur amaritudo id est litoro legis. Est autem locus in quo aquas iacto ligno Moyses. In dulcem vertit saporem, unde legitur in Exodo venerunt filii Israel in Miara et non poterant bibere aquam de myrra quia a mara erat. Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae cognominatus que est temptatio, ubi et Iesus adversus Amalech dimicat prope Faran. Rafadim quoque interpretatur laxe manus vel sanitas iuditii aut uisio oris sufficiens eis.

Scenae, id est tabernacula locus in quo habitavit Iacob, regressus de Mesopotamia qui lingua Hebraica apellatur Sochoth. Sior locus contra faciem Aegipti sed et hodie ostenditur uilla nomina Sior inter Eliam et Eleuteropolim in tribu Iuda, supra hoc in Libris Hebraicarum questionum plenius dicitur. Sior vero interpretatur parvulus, sive turbolentus. Selo in tribu Efraim in quo loca arca testamenti mansit, et tabernaculum domini usque ad tempora Samuelis. Est autem in decimo miliario Neaspoleos in regione Acrabitena. Sed et Iudae patriarchae filium Selom appellatum legimus. Selo enim interpraetatur vel dimissio eius aut peticio.

Abennezer quod interpretatur lapis adiutorii sive lapis auxiliator. Est autem locus unde tulerunt Philistim arcam testamenti inter Eliam et Ascalonem, iuxta uillam Bethsames. Asion Glaber in hoc loco classis Iosaphath in tempestatis adtrita est, fertur autem ipsa esse, Issia, haud procul ab Aila in Rubro Mari. Ahia in Assiriorum regione locus. Ahia quoque interpretatur vultur. Aelim puteus dimon et huius loci in eadem uisione Esaias recordatur. Acheldema hoc est ager sanguinis qui hodieque monstratur in Elia ad australem plagam montis Sion. Aenon iuxta Salim, ubi baptizabat Iohannes sicut in evangelio cata Iohannem scriptum est, et ostenditur nunc usque locus in octavo lapide Sciphopoleos, ad meridiem iuxta Salem et Iordanen, Enon autem interpretatur donavit mihi.

Baalthamar iuxta Gaba ubi filii Israhel adversus tribum Beniamin iniere certamen. Et usque hodie Bethaamari in supradictis locis uiculis appellatur. Baalthamar autem interpretatur habens palmam. Bethear usque ad hunc locum populus Israhel fugientes, alienigenas persecutus est, appellans cum lapidem adiutorii. Nam Bethacar interpretatur domus agnitionis vel agni. Barasan ad quem locum David praedae partem misit. Baurim locus ad quem usque prosecutus est, Michol filiam Saulis uir suus lacrimans. Baurim quippe interpretatur electi vel iuvenes.

Ergab ad quem locum Ionathan filius Saul veru dirigit, militaribus iaculisse exercens pro quo aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem. Esthama ad quem locum misit David. Esthama enim interpretatur misericordia dei. Felmonialmoni quod Aquila interpretatur illum, vel istud Simmachus vero nescio quem locum. Theodotio illum locum Elmon.

Getha ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto. Nunc uicus grandis uocatur Getham interpretatur antipatriam et iamniam, sed et alia uilla appellatur Gethim. Nam Getha interpretatur torcular eius humi vel fossa. Gallim unde fuit Falthi, qui post fugam David Michol uxorem eius acceperat. Meminit huius loci et Esaias. Dicitur autem esse et quidam Accaron uicus qui uocatur Galla. Gallim quoque interpretatur loca palustria acervi. Gel locus in quo percussit Hieu rex Israhel. Ochoziam regem Iudaee iuxta Ieblaam. Ger autem interpretatur divisio vel praecisio. Gethsemani locus in quo ante passionem salvator oravit. Est autem ad radices montis Oliveti, nunc aecclesia desuper aedificata. Nam Gethsemani interpretatur valles pinguedinum. Golgotha locus Calvariae in quo salvator pro salute omnium crucifixus est. Et usque hodiae ostenditur in Eliam ad septentrionalem plagam montis Sion.

Navioth locus in Rama ubi David sedit. Et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum diximus. Navioth autem interpretatur conspicuus vel sessio sive exclusio. Ramale pro quo Aquila interpretatur exaltabitur scriptum est. In Zacharia: Est autem et alius locus in tribu Beniamin iuxta Bethleem de quo dicitur. Vox in rama audita est. Rama quoque interpretatur excelsa. Sophamoth ad quem locum misit David Sophamoth interpretatur labium mortis.

Thelamage locus quo Abner misit ad David, sed sciendum quod pro hoc verbo Aquila interpretatur ex templo, Simmachus pro semetipso. Safaruaim de quibus locis Assirii transmigrantes habitaverunt in Samaria et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium meminit horum et Esaias. Thafeth legimus in Hieremia. Aram Thafeth est autem in suburbanis Eliae usque hodie locus qui sic uocatur iuxta piscinam fullonis et agrum Acheldema. Thafeth ergo interpretatur parvulus venit. Thabath ubi pugnatum est adversus Madian. Nam Thabath interpretatur bona excepto hoc nomine. Cetera que secuntur per adspirationem huius literae legenda sunt. Topheth in valle filiorum Ennon ubi populus Israel simulacra veneratur. Est autem locus in suburbanis Hierusalem. Topheth ergo interpretatur protectio oris sive Gehennae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL