Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Lustra obscura, latibula ferarum, et luporum cubilia sunt. Unde et lupanaria lustra dicuntur per contrarietatem uidelicet, quia parum inlustrantur. Rupes significant superbiam, ut in Hieremia: onagri steterunt in rupibus. Antrum significat hominem peccatorem sicut in Iob pro zabulo: Commorabitur bestia in antro suo.