Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Deserta uocata quia non seruntur et ideo quasi deseruntur, ut sunt loca silvarum et montium contraria uberrimarum terrarum ubi sunt uberrimae glebae. Ponitur desertum aliquando pro Paradiso quem homo quando peccavit deseruit. Ut est illud in Evangelio: Quod homo qui habuit centum oves reliquit nonaginta novem in deserto et abiit quaerere unam ovem quae perierat. Aliquando autem desertum significat indigentiam praesentis uitae, ut est illud Psalmiste: In deserto et in invio, et in aquoso sic in sancto aparuit tibi. In deserto dicit hoc est inmundi istius indigentia et sterilitate ieiuna sequitur, et in invio quia mundus in se nonhabet viam, nisi dominum salvatorem, qui iter est caecorum et errantium rectitudo salutaris, addidit, et in aquoso id est sterili, atque infructuoso. Aquosum enim dicimus quod aquis abundans inruguis, in aquosum vero aridum atque infertile, ut merito eius anima nimia siccitate turescat, unde per haec tria nomina mundi istius necessitas indicatur. Aliquando Iudea desertum dicitur, propter infidelitatem uidelicet a domino spreta atque derelicta. Aliquando gentilitas de qua scriptum est: Letabitur deserta et invia exultavit. Necnon et illud plures filii sunt desertae magis quam eius quae habuit uirum.