Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De estivis locis.

Estiva sunt loca umbrosa quibus per aestatem uitant peccora solis ardorem statius et umbrosi patuere estiva licet. Amena autem et aprica loca species uirtutum possunt designare, ubi sol iustitiae splendet, et temperamentum bonae uitae consistit. E contrario vero lubrica loca uitia valent significare, ubi gressus recte conversationis non potest consistere, lubrica, enim pergit qui luxus saeculi sequitur. Et dilicias huius mundi atque dilicias habere inhianter appetit. In quibus omnibus casus uitae humanae proximus est et deceptio animarum certissima.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL