Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. De navalibus locis.

Navalia sunt loca, ubi naves fabricantur hoc et textrinum uocatur. Statio est ubi ad tempus stant naves. Portus ubi hiemant. Inportunum autem in quo nullum refugium quasi nullus portus. Portus autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent. Et portus dictus a deportandis commertiis, hunc veteres a baiolandis mercibus baias uocabant. Illa declinatione a baia baias ut a familia familias. Si autem naves spiritaliter aecclesias possunt significare, quae in salo istius mundi versantur. Et fluctibus temptationum atque persecutionum tempestatibus quassantur. Non incongrue statio, vel portus navium fidei firmitas potest accipi ubi tranquillitatem quietis sanctorum, animae invenire desiderant. Unde in Psalmo scriptum est: Et eduxit eos in portum uoluntatis eorum et de necessitatibus eorum liberavit eos. Ostendit dominum laborantibus solatium prestare. Solet enim post pericula labore fessis emergere, ut se gaudeant in genti clade liberatos. Quando ad portum coeperint venire tutissimum. Portus enim a portandis navibus dictus est, subiungitur. Repetita quidem sed nimis grata conclusio ut de necessitatibus cunctis liberaretur animus aestuantis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL