Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Multis etiam modis Christus in scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris unigenitus est filius qui dum esset aequalis Patri propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta sunt. Christus namque grece a chrismate est appellatus hoc est unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Iudaeos sacra unctione in Vetere Testamento unguebantur. Et ideo Christus unctus appellatur qui rex et sacerdos est; qui non oleo materiali sed oleo laetitiae hoc est Spiritu sancto unctus est prae omnibus participibus suis. Christus vero Ebraice Messias dicitur. Iesus Ebreum Grece soter Latine salutaris vel salvator interpretatur pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. Emmanuel ex Ebreo in Latinum significat nobiscum Deus scilicet quod per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam; Dominus propter servientem sibi creaturam; Deus autem et homo quia verbum et caro. Unigenitus autem uocatur per divinitatis excellentiam quia sine fratribus. Primogenitus per susceptionem hominis in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est quibus esset primogenitus. Omousion patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim vel essentia Grece usia dicitur; Omo unum utrumque enim coniunctum sonat una substantia .
Principium eo quod ab ipso sunt omnia et quia ante eum nihil est. Finis vel quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; vel quia quicquid agimus ad illum referimus: et cum ad eum pervenerimus ultra quod quaeramus non habemus.
Os Dei est quia verbum eius est. Nam sicut pro verbis quae per linguam fiunt sepe dicimus illa vel illa lingua: ita pro Dei verbo ponitur os quia mos est ut ore verba formentur. Verbum autem ideo dicitur quia per eum omnia Pater condidit sive iussit. Veritas qui non fallit sed tribuit quod promisit. Vita quia omnia uivificat; imago dicitur propter parem similitudinem Patris.
Figura quod suscipiens formam servi per operum uirtutumque similitudinem Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designavit. Manus Dei est quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est. Brachium quod ab ipso omnia continentur. Virtus quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat et omnia potest. Sapientia quod ipse revelet mysteria scientiae et archana sapientiae; splendor propter quod manifestat. Lumen quia inluminat; lux quia ad veritatem contemplandam cordis oculos reserat. Sol quia inlustrator. Oriens quia luminis fons et quod oriri nos faciat ad uitam aeternam. Fons quia rerum origo est vel quod satiat sitientes ipse quoque Alpha A et Omega W quia initium et finis.
Paraclytus id est advocatus quia pro nobis intercedit apud Patrem et ad culpas nostras removendas curam gerit; Sponsus quia de caelo descendens adhaesit ecclesiae ut essent duo in carne una. Angelus dicitur propter adnuntiationem paternae ac suae uoluntatis. Unde et apud propheta magni consilii angelus legitur dum sit deus et dominus angelorum. Missus dicitur quia verbum caro factum est. Homo dicitur quia incarnatus est. Mediator quia de morte ad uitam nos perduxit.
Propheta quod futura revelavit. Sacerdos quod pro nobis hostiam se obtulit. Pastor quia custos est. Magister quia ostensor. Nazareus vero a loco Nazareus a merito idem sanctus sive inundus quia peccatum non fecit. Siquidem et aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus ut facilius intellegatur. Dicitur autem panis quia caro. Vitis quia ex sanguine ipsius redempti sumus. Flos quia electus. Via quia per ipsum ad deum imus. Ostium quia per ipsum ad deum ingredimur. Mons quia fortis. Petra quia firmitas est credentium. Lapis angularis vel qui duos parietes e diverso id est de circumcisione et preputio in unam fabricam ecclesiae iungit vel quod pacem angelis et hominibus in se facit. Lapis offensionis quia veniens humilis offenderunt in eum increduli et factus est petra scandali. Fundamentum autem ideo uocatur quia fides in eo fundata est vel quia super eum catholica ecclesia constructa est. Agnus dicitur propter innocentiam. Ovis propter mansuetudinem.
Aries propter principatum. Edus propter similitudinem carnis peccati. Et uitulus pro eo quod pro nobis est immolatus. Leo pro regno et fortitudine. Serpens pro morte et sapientia. Idem et vermis quia resurrexit. Aquila propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si uilibus significationibus figuretur qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur qui dum sit dei patris coaeternus ante saecula filius postquam venit plenitudo temporis propter salutem nostram formam servi accepit et factus est filius dei filius hominis. Unde quaedam de illo in scripturis secundum formam dei quaedam secundum formam servi dominus quorum exempli gratia duo quaedam commemorantur ut singuli ad singula referantur. Secundum formam enim dei de ipso dicit: Ego et pater unum sumus. Secundum formam servi dicit: Pater maior me est. Homines autem minus intellegentes quid ad quid dicatur ea quae propter formam servi dicta sunt uolunt transferre ad formam dei. Et rursus ea quae dicta sunt ut ad se invicem personae referuntur uolunt nomina esse naturae atque substantie et faciunt errorem in fide. Sic enim dei filio coniuncta est humana natura ut ex duabus substantiis fieret et una persona. Solus igitur homo pertulit crucem sed propter unitatem personae et deus dicitur pertulisse. Hinc est quod scribitur si enim cognovissent numquam dominum gloriae crucifixissent.
Filium enim dei crucifixum fatemur non ex uirtute divinitatis sed ex infirmitate humanitatis non ex suae naturae permansione sed ex nostra susceptione. Inveniuntur ergo membra corporalia ipso filio dei ascribi necnon et habitus corporis de quo iam supra aliqua posuimus et adhuc alia subiciemus. Nam caput Christi deus esse. In apostolo legitur et caput ecclesiae Christus ut est illud. Nam caput mulieris uir caput autem uiri Christus caput vero Christus deus. Corpus quidem Christi sancta est ecclesia sicut etiam idem apostolus ostendit: Capilli namque Christi candidi multitudinem sanctorum dealbatorum in Apocalypsi exprimunt ubi scriptum est: Caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix. Antiquitas et inmortalitas maiestatis in capite candor ostenditur cui precipue quique velut capilli adhaerentes propter oves ad dexteram futuris instar lanae et propter dealbatorum innumerabilem turbam et electorum e caelo datorum instar nivis effulgent.
Oculi Christi precepta sunt evangelica. Unde in Genesi legitur: Pulchriores sunt oculi eius uino hoc est veteris legis doctrinis item oculi Christi sancti doctores sunt per quos ecclesia uidet quae recta sunt ut est illud in Cantico Canticorum: Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum qui bene columbae propter simplicitatem et rivulis aquarum propter charismata divina comparantur. Dentes Christi apostoli sunt et predicatores novi testamenti. Unde scriptum est: Dentes eius lacte candidiores qui precidunt ab erroribus homines et eos quasi comedendo in Christi corpus transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur. Lingua Christi evangelicus sermo est: Lingua mea adhaesit faucibus meis.
Fauces enim Christi predicatores sunt evangelii. Nam de gutture illius ita legitur in Cantico Canticorum guttur illius suavissimum est. In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur quam qui sapit non esurit. Labia Christi adnuntiatores verbi ut in Cantico Canticorum: Labia illius lilia distillantia myrram primam. Barba Christi homo assumptus a verbo vel perfecti omnes ut est in Psalmo: Sicut ungventum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron.
Manus Christi operarii iustitiae ad omne opus bonum parati. Ut est illud in Cantico Canticorum: Manus eius tornatiles aureae. Digiti domini fortes in ecclesia usque ad mortem pro iustitia agonizantes. Unde in eodem libro scriptum est: Manus meae distillaverunt myrram. Digiti mei pleni sunt myrra in manibus enim opera. In digitis discretio designatur. In myrra continentia et passiones quae tunc probatissima est cum solum modo pro caritate dei et proximi vel continentia fit vel passiones fiunt. Dextera domini testamentum novum sinistra vetus. Item dextera beatitudo perpetua. Sinistra uita presens sicut in Cantico Canticorum dicit: Leva eius sub capite meo. Et dextera illius amplexabitur me. Item dextera electi, sinistra reprobi omnes. Ut in evangelio: Statuet oves a dextris hedos autem a sinistris. Ubera Christi evangelica doctrina ut in Cantico Canticorum: Meliora sunt ubera tua uino. Mamillae domini duo testamenta. Unde legitur in Apocalypsi: Et zona aurea circa mamillas. Venter Christi lavacrum regenerationis ex quo electos suos per adoptionis gratiam in filios regenerat. Hinc in Cantico Canticorum dicitur: Venter eius eburneus. Intestina domini secretum divinitatis sive in sacra scriptura occulta sacramenta. Hinc in Exodo scriptum est: Caput cum pedibus et intestinis uorabitis. Crura eius apostoli vel ceteri predicatores totum ecclesiae corpus sustinentes. De quo in Cantico Canticorum dicitur: Crura eius sicut columnae marmoreae. Pedes domini homo assumptus a verbo vel sancti apostoli. De quo in Deuteronomio scriptum est: Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius. Et in Psalmo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Ossa Christi fortes in ecclesia quae est corpus eius. De quo in Psalmo scriptum est: Dispersa sunt omnia ossa mea. Carnes Christi infirmi in ecclesia de quo dicitur in Psalmo: Dum adpropinquant super me nocentes ut edant carnes meas. Vestimenta domini caro assumpta unde in Ezechiele propheta scriptum est: Ecce uir vestitus lineis id est carne munda. Item vestimenta Christi electi omnes ut in Iob: Circumda tibi decorem tuum et speciosis induere vestibus. Tunica Christi eius ecclesiam cuius figuram tunica illa habuit de qua in evangelio scribitur: Non scindamus illam sed sortiamus de illa cuius sit. Stola Christi caro assumpta passionis uino mundata. Hinc in Genesi scriptum est: Lavavit uino stolam suam. Unde pallium Christi sancta ecclesia eius aspersa cruore ubi et supra in sanguine uvae pallium suum. Lumbare domini populus Iudeaorum superbiae uitio putrefactum. De quo in Heremia scriptum est: Sicut lumbare adhaeret corpori sic et ego applicavi populum istum ad me dicit dominus. Cingulum Christi iustitia sive fides eius. Hinc in Esaia legitur: Iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius. Calciamenta domini mysterium incarnationis. De quo Iohannes baptista in evangelio ait: Cuius non sum dignus recumbens solvere corrigiam calciamenti eius.