Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Litus est terra aquae et mari vicina, et dictum litus quia fluctu eliditur vel quod aqua alluitur. Cicero in Topicis: Litus est aqua fluctus eludit. Litus enim allegoricae aliquando significat finem saeculi. Ut est illud evangelicum ubi dicitur. Sagena domini pisces trahere ad litus, ubi boni pisces colliguntur in vasa, mali autem foras mittuntur. Aliquando autem per litus in inmortalitatis status signatur. Unde legitur dominus in evangelio sedisse in litore et discipuli describuntur navigio laborare. Post resurrectionem dominus in litore stetit qui ante resurrectionem suam coram discipulis suis in fluctibus maris ambulavit, cuius rei ratio festinae cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi presens saeculum significat, quod se causarum tumultu et undis uitae corruptibilis inlidit. Quid per soliditatem litoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur, quia igitur discipuli adhuc fluctibus. Mortalis uitae inerant, in mari laborabant. Quia haec redemptor noster iam corruptionem carnis exesserat, post resurrectionem suam in litore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur dicens: Iam uobis in mari non appareo, quia uobiscum in perturbationibus fluctibus non sum.