Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Profundum propriae quasi cuius porro sit fundus. Abusive autem profundum vel sursum vel deorsum dicitur, ut mare ac terra caelumque profundum. Profundum aliquando significat secretum sapientiae, aliquando intimam conpunctionem cordis, aliquando uoracitatem peccatorum, aliqando inferni claustra. Profunditas ergo dicitur sapientiae divinae ad cuius fundum, hoc est finem, nemo poterit pertingere. Conpunctionem vero cordis significat in illo Psalmistae ubi dicitur: De profundis clamavi ad te domine. De isto profundo gloriosas fudit lacrimas Petrus. De isto publicanus pectora culpanda tundebat, qui sic in altum venerat peccatorum ut nec oculos levaret ad caelum. De isto denique loco Ionas, tacitus uociferabat ad dominum, qui in ventre coeti positus, infernum uivus intraverat. Coetus enim prophetae oratorium fuit. Designat autem profundum uoracitatem peccatorum vel persecutionum. Ubi dicitur: Libera me ex odientibus me et de profundo aquarum, inferni autem claustra significat, ubi dicitur: Neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum.