Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Cocitus locus inferi, de quo Iob ita loquitur. Dulcis fuit glareis cociti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Sapientes huius saeculi coziton fluvium esse apud inferos putaverunt, sed nos cognoscamus uoce beati uiri cozaton Grece dictum luctum infirmantium dici. Infirmantium utique qui uiriliter agere renuunt. Glareas vero lapillos fluminum appellare consuevimus, quos aqua defluens trahit, qui lapilli eos designant, qui suis uoluptatibus dediti, quasi semper a flumine adima trahuntur, quia suis cotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in aeternum postea lugeant. Dulcis autem ait, quia ad quanta uitiorum genera quoslibet antiquus hostis pertrahit, quasi tot suae dulcaedinis potus eos propinat. Bene ergo dicitur, dulcis fuit glareis cozati, quia amarus electis et suavis est reprobis. Et post se omnem homine trahit, et ante se innumerabiles, quia autem plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere. Cur autem prius dicitur, quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subiciuntur. Ratio namque expetit, ut prius quod minus est, et postea in augmento quod plus est diceretur. Sed sciendum quia hoc plus fuit innumerabiles dixisse, quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes quos in studiis uitae carnales invenerit, iugo suae dominationis astringit. Ante se enim innumerabiles traxit, quia per uim et adhuc amplius annorum curricula quamvis carnalis omnes trahere non potuit, multo plures sunt quos in tam longo tempore rapiendos invenerit. Tartarus vel quia omnia illic turbata sunt YPTAPSIM aut quod est verius APO TOTHCTIXHC, id est, a tremore frigoris, quod est a ligere et frigere scilicet, quia lucem soleque caret, quasi neque illic vapores sint, qui ex solis luce gignuntur. Neque flatus qui eiusdem montibus incitetur sed perpetuus stupor. Tartarizin enim horrere et tremere, apud Grecos legitur. Illic enim fletus est et stridor dentium. Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant, a valle idolis consecrata; quae est, iuxta murum Hierusalem. Repleta olim cadaveribus mortuorum, ibi enim Hebrei filios suos immolaverunt demonibus, et appellabatur locus, ipse gehennon futuri ergo supplicii locus. Ubi peccatores cruciandi sunt, huius loci uocabulo designatur. Duplicem autem esse gehennam ignis et frigoris. Inferus appellatur eo quod infra sit, sicut autem secundum corpus si ponderis sui ordinem teneant. Inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Unde et Greca lingua origo nominis quo appellatur inferus. Ex eo quod nihil suave habeat resonare perhibetur, sicut autem cor animalis in medio est. Ita et infernis in medio terrae esse perhibetur. Unde et in evangelio legimus in corde terrae philosphi autem dicunt, quod inferi pro eo dicuntur quod animae hinc illuc feruntur.