Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Civitas est hominum multitudo societatis uinculo adunata. Dicta a civibus, id est ab ipsis incolis urbis. Nam urbs ipsa moenia sunt civitas autem non saxa sed habitatores uocantur. Tres autem sunt societates familarum gentium urbium. Urbs uocata ab orbe, quod antique civitates in urbe fiebant vel ab urbo parte aratri, quo muri designantur. Unde est illud: Optavit que locum regno, et concludere sulco designabatur, id est aratro. Cato qui in urbem inquit novam condet tauro et vacca aret, ubi araverit murum faciet, ubi portam vult esse. Aratrum sustollat, et portet, et portam uocet. Ideo autem urbs aratro circumdabatur dispari, sexu iuvencorum propter commixtionem a familiarum et imaginem serentes fructumque reddentes, urbs autem aratro conditur, aratro vertitur. Unde oratius inprimeretque muris hostile aratrum.
Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt. Alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum. Alii quod sit in eo conventus habitantium, et opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra beluas, praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris. Nec ipsi inter se homines ab hominibus satis, erant tuti tandem naturali solertia speluncis, silvestribusque tegumentis, tuguria sibi et casas uirgultis arundinibus quae contexerunt. Quo esset uitatutior ne his qui nocere possent aditus esset. Haec est origo opidorum quae eo quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Opidum autem magnitudine et moenibus discrepare a vico et castella et pago.
Civitas autem aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur. Civitas propriae dicitur quam non advenae sed eodem in nati solo condiderunt. Idoque urbes a propriis civibus conditae civitates non coloniae nuncupantur. Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur, unde et colonia a cultu agri est dicta. Sunt ergo propria nomina civitatem atque oppidorum, necnon et uillarum, sed ex eis quaedam quae insigniora sunt hic in hoc opusculo nostro ponere censemus. Achaht est urbs regni Nebroth in Babylone, porro Ebrei hanc esse dicunt, Mesopotamiam civitatem quae hodie uocatur nisi Bialucullo quodam consule obsessam captamque, et ante paucos annos a Ioviniano imperatore Persis traditam. Achath quippe interpreatatur umbraculum. Aggai ad occidentalem plagam vertit, Bethelis non multum distans ab ea. Sita est autem Bethel euntibus Eliam de Neapolim, in leva parte viae xii circiter miliario ab Elia et usque hodie parvus licet uicus ostenditur. Sed et aecclesia aedificata est, ubi dormivit Iacob pergens Mesopotamiam, unde et ipsi loco Bethel id est domus dei nomen inposuit. Aggai enim interpretatur questio vel festivitas. Arboc corruptae in nostris codicibus Arboc scribitur. Cum in Ebreis legatur arbe id est iiii ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Iacob sepulti sunt. Et Adam magnus ut in Iesum libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur, haec est autem eadem Cebron olim metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum regnumque postea David in tribu Iuda civitas sacerdotalis et fugitivorum distat ad meridianam plagam ab Elia milibus circiter xxii.bus. Et quercus Abraham quae et Mambrae usque ad Constantii regis imperium monstrabatur et mausoleum eius in praesentiarum cervitur. Cumque a nostris ibidem aeclesia iam extructa sit in circuitu a cunctis gentibus Terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio suscepent. Haec ergo primum arbe preterea acebro uno filiorum Caleph sortita uocabulum est, lege verba dierum. Cebron autem interpraetatur coniugium sive incantator aut uisio sempiternam. Adama est una de quinque civitatibus Somodorum eversa cum caeteris. Adama vero interpretatur humus sive terra sive terrena. Astaroht antiqua civitas Og regis Basan in qua habitaverunt gigantes, quae postea cecidit in sortem tribus Manasse regionis Batane et sex milibus ab Adra urbe Arabiae separata est. Nam Astaroht interpretatur Oliva vel faciunt exploratores. Acrabbi terminus Iudaeae provintiae ad orientem respiciens tribus Iudae. Est autem et uicus nunc usque grandis novem milibus Aneapoli contra orientem descendentibus ad Iordanem et Hierichum per eam quae appellatur Acrabitene. Sed et confinium amorreorum Acrabim dicitur. De quo loco non exterminabit alienigenas tribus Neptali ut in Iudicum libro scriptum est. Acrabbi enim interpretatur scorpiones. Achar Ebraice dicitur Emmechachur, quod interpretatur vallis tumultus, sive turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israhel. In qua lapidaverunt quondam Acham propter furtum anathematis. Est autem ad septentrionem Hierichus et usque hodie ab regionis illius accolis sic uocatur. Nam Achor interpretatur turbatio vel tumultus. Accaron in tribu Dan ut ego arbitror sive in tribu Iudae ad Levam Chananeorum urbs est antiqua quae olim Satrapes Palestinae et decreta est quidem tribui Iudae nec tamen tenta ab ea quia habitatores pristinos nequivit expellere, sed et usque hodie grandis uicus civium Iudaeorum. Accaron dicitur inter Azotum et Iamniam ad orientem respiciens quidam putant Accaron turrem stratonis postea Cesaream nuncupatam. Accaron quippe interpretatur eruditio tristitae vel sterilitas. Azotus usque L die non ignobile municipium Palestinae. Et una est de quinque civitatibus Allophilorum decreta quidem tribui Iudae, sed non retenta ab ea quia nequaquam veteres potuit accolas expellere. Azotus quidem interpretatur ardor ignis patrui mei incendia. Ascalon urbs nobilis Palestinae quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapis Allophilorum separata quidem per sortem tribui Iudae nec tamen retenta ab ea quia habitatores eius superare non potuit. Porro Ascalon interpretatur appensa vel ignis vel infamis. Aemath urbs quae cecidit in sortem Ruben. Sed et nunc Amathus uilla dicitur, trans Iordanem, et xx primo miliario, Pelleae ad meridiem. Ego autem investigans repperi, Emath urbem coeles Syriae appellari quae nunc Greco sermone Epiphania nuncupatur. Aemath quippe interpretatur populus adhuc.
Bethlem civitas David in sorte tribus Iudae, in qua dominus noster atque salvator natus est in sexto ab Elia miliario contra meridianam plagam iuxta viam quae ducit Chebron ibi et sepulchrum Iesse patris David ostenditur. Et mille circiter passibus procul turris ader quae interpretatur, turris gregis quodam vaticinio pastores nativitatis dominicae conscios ante significans sed et propter eandem Bethlem regis quondam Iudeae Archelai tumulus ostenditur qui se mitte ad cellulas nostras avia puplica devertentis principium est. Vocabatur autem Bethleem et filius Effratae, id est mariae ut in Paralippemenon legitur. Haec urbs iuxta quosdam Agebuseis condita fertur et uocata primum Effrata, quando autem ibi Iacob peccora sua pavit eidem loco Bethleem nomen quodam vaticinii futuri imposuit, quod domus panis interpretatur, propter eum panem qui ibi de caelo descendit. Bala quae et Segor nunc Goara nuncupatur. Sola denique Sodomorum urbibus, Loth praecibus reservata. Imminet autem Mari Mortuo et presidium in ea positum est, militum Romanorum, habitatoribus quippe propriis frequentatur, et apud eam gignitur balsamum et poma palmarum antique ubertatis inditia, nullum autem moveat, quod Segor eadem Zoara dicitur, cum idem nomen sit parvulae vel minoris. Sed Segor Ebraice Zoara Siriace nuncupatur. Bala autem interpretatur ab sorta. Damascus urbs nobilis Foenicis eodem atuem uocabulo et Maseth ancillae Abraham filius appellatus est. Damascum Siriae conditam constat, et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrahe filio. Damascus quippe interpretatur sanguinis potus vel sanguinis osculum. Dan uiculos quarto a paneade miliario euntibus Tyrum qui usque hodie sic uocatur terminus Iudae provintiae contra septentrionem de quo et Iordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen, Ior quippe Rithron, id est fluvium sive rivum Ebrei uocant. Dan enim iudicium interpretatur vel iudicans. Dothaim ubi invenit Ioseph fratres suos peccora pascentes qui et usque hodie in decimo Asabaste miliario contra aquilonis plagam ostenditur. Dothaim ergo interpretatur pabulum vel uiride eorum, aut sufficientem defectionem. Debon quae et Dibon in solitudine castra filiorum Israel. Est autem et alia Dibon uilla per grandis iuxta Arnonem, quae dum prius fuisset filiorum Moab, et postea eam Seon rex amorreorum belli iure tenuisset a filiis Israhel capta atque possessa in partem venit tribus Gad. Nam Debon interpretatur abundanter vel satis intellegens.
Esebon civitas Seon regis amorreorum in terra Galaad, quae cum fuisset ante Moabitarum ab Amorreis belli iure possessa est. Esebon vero cogitatio vel cingulum meroris interpretatur. Engathi in tribu Iuda ubi absconditus est David in solitudine quae est in Aulone Hierichus hoc est in regione illa campestri. Vocatur autem usque hodie uicus per grandis Iudaeorum. Engaddi iuxta mare Mortuum unde et balsamum venit quas uineas Engaddi Salomon nuncupat. Engaddi vero interpretatur fons edi. Endor in tribu Manasse ubi phitonissa a Saule Iudae rege consulutur, autem interpretatur fons generationis. Gaza civitas Eveorum in qua habitavere Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananeorum iuxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Iudae, sed eam tenere non potuit. Quia Enachim id est gigantes Allophilorum fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis, civitas Palestinae. Vocata autem Gaza eo quod ibi Cambises rex Persarrum thesauros suos, posuit cum bellum Aegyptus intulisset. Persarum enim lingua thesaurum Gaza nominata. Gaza quippe interpretatur fortitudo eius. Gabaath in tribu Beniamin urbs Finees filii Eleazar ubi sepultus est Eleazarus. Est Gabatha uilla in xii lapide Eleuteropoleos. Nam Gabaoth interpretatur collis patruelis. Iericho urbs a Iebuseis condita traditur a quibus traxisse nomen perhibetur, quam Iordane transgresso subvertit, Hiesus rege illius interfecto pro qua exstruxit aliam Ozam de Bethel ex tribu Effraim quam dominus atque salvator sua presentia inlustrare dignatus est. Sed et haec eo tempore quo Hierusalem oppugnabatur a Romanis propter perfidiam civium capta atque destructa. Pro qua tertia aedificata est civitas quae hodie que permanet. Et ostenduntur utriusque urbis vestigia usque in presentem diem. Iericho quoque interpretatur odor eius vel luna, et significat defectum mortalis uitae.
Hierusalem in qua regnavit Adonibeceth, et postea eam tenere Iebusei, e quibus et sortita uocabulum est, quos multo post tempore David exterminans totius eam Iudaee provintiae, metropolim fabricatus est. Eo quod ibi locum templi emerit et inpensas stucturae Salomoni filio dereliquerit, hanc esse Iosephus refert, quae in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedech. Fuit autem in tribu Beniamin Iebus ipsa est quae et Hierusalem. Hierusalem vero quatuor modis significationem habere, in scripturis repperitur. Hoc est iuxta historiam in quo ipsa terrena civitas notatur. Et iuxta allegoriam in quo sancta aeclesia exprimitur. Et iuxta tropologiam in quo anima fidelis designatur. Et iuxta anagogen, in quo caelestis patria praefiguratur. Sicut supra ostendimus.
Sion autem eadem civitas propter montem in ea situm in australi parte ipsius civitatis nominatur, et sensum mysticum habet. Nam Sion specula sive contemplatio interpretatur, et significat aecclesiam sive animam fidelem, sive caelestem patriam. Sion iuxta historiam plebs est Iudaeorum vel ipsa civitas in monte Sion quae et Hierusalem dicitur. Unde legitur in Amos propheta: Dominus in Sion rugiet et de Herusalem dabit uocem suam. Quia ex eadem plebe dominus secundum carnem genitus est, et de hoc Esaias dicit: De Sion exiet lex et verbum dominus de Hierusalem. Et in Michea de hoc scriptum est: Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem quasi acervus lapidum erit. Secundum allegoriam vero sanctam aecclesiam designat. Ut est illud in Psalmo: Lauda deum tuum Sion. Unde Esaias dicit: Consurge consurge induere fortitudine tua Sion. Et Micheas de hoc scribit: Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ferreas. Secundum anagogen autem caelestem patriam designat. Unde dicit apostolus: Accesistis ad montem Sion et civitatem dei uiventis Hierusalem. Filia Sion est aecclesia sive sancta anima. Unde legitur in Sophonia: Lauda filia Sion iubila tu Israhel. Filii Sion, filii aecclesiae sunt. Unde legitur in Psalmo: Filii Sion exultent super regem suum. Et Iohel dicit: Vos filii Sion exultate in domino deo vestro qui dedit uobis doctorem iustitiae.
Moab ab uno filiorum Loth qui uocabatur Moab urbs Arabiae quae nunc Areopolis dicitur. Appellatur autem Moab ex nomine urbis et regione porro ipsa civitas quasi proprium uocabulum possidet Rabbatha Moab, id est grandis Moab. Moab interpretatur ex patre, id est ex diabolo. Amon filius generis mei sive populus turbidus Iudaei scilicet ut quidam uolunt vel heretici. Unde in Deuteronomio legitur: Ammanitae et Moabitae. Etiam post decimam generationem non intrabunt aecclesiam domini usque in aeternum. Et Sophonias de hoc dicit: Vivo ego dicit dominus. Quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra. Item in bonam partem intelleguntur. Ut est illud Aesaiae: Filii Moab oboedientes erunt. Roboth civitas Assyriorum, quam aedificavit Assur, regrediens de terra Sennaar. Roboth enim interpretatur inclinatio vel plataeae.
Sidon urbs Foenicis, insignis olim terminus Chananeorum ad aquilonem respiciens. Et postea regionis Iudeae, cecidit autem in sortem tribus Asser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere. Hanc quoque urbem Foenices a Rubro mari profecti condiderunt, quam a piscium copia Sidon appellaverunt. Nam piscem Faenices Sidon uocant, ipsi etiam Tirum in Siria, ipsi Uticam, in Affrica Ipponem Lebtin. Aliasque urbes in oris maritimis condiderunt. Sidon quoque interpretatur venatio mortis.
Sennaar campus Babilonis in quo turris exstructa est. Unde egressus Assur, aedificavit Nineven. Sennaar igitur interpretatur excussio dentium vel fetor eorum. Sodoma cuiutas impiorum, divino igne consumpta, iuxta mare Mortuum. Sodoma quoque interpretatur pecus silens, sive cecitas, sive similitudo eorum. Seboim et haec civitas impiorum in aeternos cineres dissoluta. Sora urbs iuxta Sodomam quae et Segor et Zoora dicitur. De qua supra dictum est. Salem civitas Sicimorum quae Sichem, sed et alia uilla ostenditur, usque in presentem diem. Iuxta Eliam contra Orientalem plagam, hoc nomine in octavo quoque lapide Ascitopolim campo, uicus Salumias appellatur. Salem civitas interpretatur pax, vel reddens. Thamna ubi oves suas totondit Iudas ostenditur, hodieque uicus per grandis in finibus Diospoleos euntibus Eliam in tribu Dan, sive Iuda. Thamna alia civitas principium Edom, sed et concubina Elifaz filii Esau Thamna appellata est, quae peperit ei Amalech, unde Amalechitae. Porro Thamna interpretatur perfecta pars, sive consummatio data.
Armathem Sophim civitas Elchanae, et Samuelis in regione Thamnitica, iuxta Diospolim, unde fuit Ioseph qui in evangelio de Arimathia scribitur. Nam Armathem interpretatur altitudo eorum. Bethsames civitas sacerdotalis in tribu Beniamin, quae usque hodie demonstratur de Eleuteropoli per gentibus Nicopolim in decimo miliario contra orientalem plagam. Bethsames vero interpretatur domus solis. Bethsaida civitas in Galilea, Andreae et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Nam Bethsaida interpretatur domus fructuum vel domus venatorum. Bethfage uillula in monte Oliveti ad quam venit dominus Iesus. Porro Bethfage interpretatur domus oris vallium vel domus buccae. Bethania uilla in secundo ab Elia miliario in latere montis Oliveti ubi salvator Lazarum suscitavit, cuius et monumentum ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethania quoque interpretatur domus afflictionis vel domus oboedientiae. Bethsaida piscina in Hierusalem quae uocatur probatice, et a nobis interpretari potest pecualis, haec v quondam porticus habuit, ostenduntur que gemini lacus. Quorum unus hibernis pluviis adimpleri solet. Alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis signa testatur. Nam hostias in eo lavari a sacerdotibus solitas fertur unde et nomen acceperat. Capharnaum iuxta stagnum Genesar usque hodie oppidum in Galilea gentium situm in finibus Zabulon et Neptalim. Capharnum autem interpretatur ager, vel uilla consolationis. Emmaus de quo loco fuit Cleopas, cuius Lucas evangeliste meminit, haec est nunc Nicopolis insignis civitas Palestinae. Emmaus enim interpretatur populus abiectus. Effraim iuxta desertum ad quam venit Iesus dominus cum discipulis suis. Effraim ergo interpretatur fertilis populus sive acutus quem nos possumus dicere ab augendo augentium. Fanuel civitas quam aedificavit Hieroboam. Fanuel enim interpretatur facies dei. Modim uicus iuxta Diospolim, unde fuerunt Machabei quorum hodieque ibidem sepulchra monstrantur. Mello civitas quam aedificavit Salomon. Nazareht, unde et dominus noster atque salvator Nazareus uocatus est, est autem usque hodie in Galilea uiculus contra regionem, in xv eius miliario ad orientalem plagam, iuxta montem Thabor nomine Nazara. Nazareth autem interpretatur flos aut uirgultus eius vel munditiae, aut separata vel custodita. Saba civitas regalis Aethiopiae quam Iosephus a Cambise rege Meroen cognominatam ex sororis uocabulo refert. Saba quoque interpretatur captiva. Sarephta oppidulum Sidoniorum in via publica, situm ubi habitavit quondam Helias. Sareptha interpretatur incendium sive tribulatio panis. Tarsis unde aurum Salomoni deferebatur, hanc putat Iosephus Tharsum urbem esse Ciliciae. Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii. Thersa ubi Asa rex Israhel fuit, Tersa vero interpretatur contemplatio.
Acheldema ager est sanguinis qui hodieque monstratur in Elia, ad australem plagam montis Sion, et hac tenus iuxta Iudeorum consilium mortuos ignobiles, alios terra tegit, alios sub divo putrefacit. Antiochia civitas Siriae coeles in qua Barnabas et Paulus apostoli sunt ordinati. Est et alia in Pisidia provincia Asiae in qua idem predicantes Iudeis dixerunt, uobis oportebat primum loqui verbum dei sed quoniam repulistis illud et cetera. Alexandria civitas Egypti in qua beati evangelistae Marci tumulus veneratur. Interpretatur autem Alexandria auferens angustiam tenebrarum. Attaliae civitas est Pamphiliae Maritima. Attalia enim interpretatur tempus eius melius declinatio domini. Amphipolim civitas est Machedoniae, est et altera eiusdem nominis in Syria. Amphipolim autem interpretatur populus corruens. Appollonia civitas et ipsa Machedoniae. Est altera in Africa quae dicitur Pentapolis. Appollonia autem interpretatur disciplina vel sinagoga eorum. Athenae civitas est in Achaia. Atheniensis autem interpretatur exploratores aut respondentes vel humiles sive tempore dissipati. Ariopagos Athenarum curia quae interpretatur illa martis, quia ipse ibi quondam a xii diis iudicatus sit. Ariopagos quoque primitiva interpretatur vel sollemnitas sed et hoc uiolentum cum Atheniensis curiae nomen sit quae a Marte nomen accepit. Antipatris civitas Palestinae nunc diruta quam Herodes rex Iudeae ex patris sui nomine uocaverit. Interpretatur autem Antipatris donantis laudationem. Cesareae civitates duae sunt, in terra repromissionis, ubi Cesarea Palestainae in litore maris magni sita. Altera vero Cesarea Philippi cuius evangelii scriptura meminit. Caesarea autem interpretatur possessio principis. Corinthus civitas Achaiae Maritima. Corinthus interpretatur conversatio eorum. Lidda civitas Palestinae in litore maris magni sita. Lidda enim interpretatur utilitas. Seleucia civitas Siriae novellis quam condidit Seleucus qui et Antiochiam. Seleucia quoque interpretatur tollentem semetipsam sive experimentum itineris vel exeuntem advocationem. Salamis civitas in Cipro insula haec enim interpretatur missus. Tyrus metropolis Fenicis in tribu Neptalim. Tyrus quoque interpretatur coangusta, ut supra diximus. Troas civitas Asiae maritima. Troas vero interpretatur requies. Thesalonica civitas Macedoniae. Nam Thesalonica interpretatur festinans umbram ruborare sive firmare.
Civitas autem vel urbs quando in bonam partem accipitur aut sanctam eclesiam significat, aut fidelem animam. Unde in Psaltero scriptum est: Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto eius. Et item: Fluminis impetus letificat civitatem dei, hoc est spiritus sancti gratia laetificat, sanctam aeclesiam dei vel cuiuslibet sancti uiri fidelem animam. De quo et in Apocalipsi abundatissime scriptum est. Unde est illud Iudi civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de caelo ornatam tamquam sponsam uiro suo. Civitates vero Iudae similiter sunt aeclesiae Christi vel animae fidelium. Unde scriptum est in Psalmo: Aedificabuntur civitates Iudae, et reliqua. Cives autem fideles mysticae dicuntur. Unde ait apostolus: Sed estis cives sanctorum et domestici dei. Civitas corpora vel corda impiorum ut in Psaltero: Civitates eorum destruxisti. Et in evangelio: Et civitates eorum igne succendit. Quando autem in contrariam partem civitas ponitur significat Babilonem spiritalem urbem uidelicet diaboli quae mergetur in profundum abyssi, ubi habitatio est daemoniorum et omnes spiritus inmundi super quam flebunt reges terrae qui cum illo fornicati sunt, et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam. Dicit enim apostolus: Non habemus civitatem hic manentem sed futuram inquirimus, hoc est caelestem patriam et societatem sanctorum angelorum.
Municipium est quo manente statu civitatis ius aliquod minoris aut maloris officii a principe impetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis quod tantum munia tributa dedita vel munera reddant, nam liberales et famosissimae causae et quae ex principe proficiscuntur ibi non aguntur, haec enim ad dignitatem civitatis pertinent, vici et castella et pagi sunt, quae nulla dignitate civitatis honorantur. Sed vulgari hominum conventu incoluntur et propter parvitatem sui maloribus civitabus attribuuntur. Municipium similiter significat futuram in caelis patriam et gloriam perpetuum sanctorum. Unde et apostolus ait, noster autem municipatus in caelis est. Unde expectamus dominum salvatorem qui reformavit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.
Vicus autem dictus ab ipsis tantum habitationibus vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum licet et vici dicantur, ipsae habitationes urbis. Dictus autem uicus eo quod sit vicae civitatis vel quod vias habeat tantum sine muris. Vici autem vel uillae gentium situs vel terrenas actiones, mysticae exprimere possunt. Quia extra civitatis locum positae sunt, id est, extra communionem plebis dei habitant. Unde est illud quod dominus iubet in evangelica parabola, quando illi qui ad nuptias uocati sunt nolebant venire. Servos suos exire in plateas et vicos civitatis. Ut quoscumque invenirent uocarent ad nuptias, hoc est retardante Iudaica plebe venire ad nuptias domini, mandat gentium multitudinem in locum illius sub intrare, ut inplerentur nuptiae discumbentium.
Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam. Cuius pluralis numerus castra diminutivum castellum. Et castra sive castella cohabitationem bonorum hominum vel sanctorum angelorum possunt significare. Unde legitur in Exodo castra filiorum Israhel, ubi castra metati sunt. Et in Geneseos ubi Iacob patriarcha ob viam sibi habuit angelos dei, appellavit nomen loci illius Manaim, id est castra. Castra dei quae uidit Iacob in itinere nulla dubitatio est quod angelorum fuerit multitudo. Ea quippe in scripturis militia caeli nominatur.
Pagi sunt apta aedificus loca inter agros habitantibus haec et concilibula dicta a conventu et societate multorum in unum. Conpeta sunt, ubi usus est conventus fieri rusticorum et dicta conpeta quod loca multa in agris eorum competant, et quo convenitur a rusticis. Suburbana sunt circumiecta civitatis aedificia quasi sub urbe. Suburbana autem quae adiacentia sunt loca civitatis, possunt significare diversarum gentium situs qui ad civitatis dei, hoc est sanctae aeclesiae usus possunt pertinere. Quando per predicatorum studium ad perceptionem verbi dei provocantur et cathecumini fiunt, sicque si perseveraverint in fide et ad baptismi perceptionem pervenerint unitati sanctae aeclesiae sociabuntur.
Moenia sunt muri civitatis dicti ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta urbis, id est tutamenta. Munium autem dictum quasi manufactum sic et munus. Muri a munitione dicti quasi muniri quod muniant. Et tueuntur interiora urbis. Moenia autem duplice inhabent significationem. Nam interdum moenia abusive dicunt omnia aedificia publicae civitatis ut dividimus muros et moenia pandimus urbis. Proprie autem moenia tantum muri. Murus autem turribus pro pugnaculisque ornatur. Pro murale vero quod sit pro munitione muri, est enim murus proximus ante murum. Moenia ergo civitatis sanctae, iuxta sensum mysticum aut conventicula sunt iustorum aut culmina sacrarum uirtutum. Murus autem ipsius cituitatis, in expugnabilem fidei, civitatis speique firmitatem significat. Potest et ipse dominus aeclesiam undique protegens murus magnus intellegi, de quo Esaias ait: Urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et ante murale. id est domini protectio et intercessio sanctorum, patriarcharum et prophetarum vel ceterorum sanctorum predicatorum, quae ita faciunt docentdo corda credentium, vel murus significat fidem, et ante murale bona opera. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic murus et hoc ante murale sive circum murale devivis lapidibus exprimitur. Qui iuxta prophetam uolvuntur super terram, item muri monimenta sunt scripturae divinae vel prophetae, aut sancti. Unde in Psalmo legitur: Aedificentur muri Hierusalem. Turres uocatae quod veteres sint et longe terres. Est enim aliquid rotundum cum proceritate ut columna. Nam et quamvis quadratae aut latae construantur, procul tamen uidentibus rotundae existimantur. Ideo quia omnis cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit atque consumitur, et rotundum uiditur.
In turris significatione ipse salvator intellegitur, ut est illud: Turris fortissima nomen domini. Item turris scriptura divina ut in Canticis canticorum dicitur: Collum tuum sicut turris David. Vel excellentiam uirtutum significat, vel eminentiam doctorum, qui primum locum tenent in aeclesia. Unde in Cantico canticorum dicitur: Nasus tuas sicut turris Libani. In naso vero verbi dei dispensatores causa discretionis designantur, turrique assimilantur, qui eminentissimum locum tenent in aeclesia. Invenitur aliquando turris in contrariam partem posita hoc est quando altitudinem superbiae significat. Hinc est illud quod filii Adam in Genesi leguntur: Turrem excelsam aedificare, ubi et confusa est lingua eorum. Item turris aeclesia, ut in Michea: Et tu turris gregis nebulosa filia Sion, id est, divinis sacramentis obumbrata. Quidam autem hanc turrem uirginem Mariam intellegunt. Item turres corda reproborum duplicitatis militiae constructa, ut in Sophonia: Super omnem murum munitum et super omnem turrem excelsam.