Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. De portis.

Porta dicitur, qua potest vel inportari vel exportari aliquid. Propriae autem porta aut urbis aut castrorum uocatur sicut superius dictum est. Porta aliquando in bonam partem accipitur. Aliquando vero in malam. In bonam ergo partem accipitur quando ipsum dominum significat, per quem nobis uitae aeternae aditus patet. Unde ipse ait: Ego sum ostium per me siquis introierit salvabitur et ingriedetur et egredietur et pascua inveniet. Item porta fidem Christi significat. Unde scriptum est: Per portam ingrediuntur in civitatem. Quia per fidem rectam introeundum est in aeclesiam dei. Porta Christus vel fides, ut in Psalmo: Ecce porta domini iusti intrabunt per eam. Porta uterus uirginis Mariae, sive canon veteris testamenti, ut in Ezechiele: Vidi portam in domo domini clausam. Portae scripturae sanctae apostoli vel opera bona, ut in Psalmo: elevamini portate aeternales, et introibit rex gloriae. Portae corda hominum sive auditus mentis a diabolo dudum obsessae. Postea a Christo possessae, ut in Genesi: Possidebit semen tuum id est, Christus portas inimicorum suorum. Item porta doctores sancti intelleguntur qui nobis aperiunt dogmatibus suis introitum regni caelestis. E contrario vero portae nomine heretici et falsi doctores exprimuntur, per quas perditi in Gehennam intrent. De quibus dominus ad Petram ait: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo aeclesiam meam, et portae inferi non prevalebunt adversus eam. Et Psalmysta: Qui ex altas me de portis mortis, ut adnuntiem omnes laudas tuas in portis filiae Sion. Porta vero mortis est diabolus vel omnis inlecebra saecularis. Quoniam per haec ad aeternum exitium infeliciter introitur. Liberatus ergo ex illis portis mortalibus in istis portis aeclesiae quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum se laudes domini pollicetur. Per quas nomen eius eximium toto orbe celebratur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL