Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De viis.

Viae ipsa spatia angusta quae inter vicos sunt. Via in bonam et in malam partem posita reperitur. In bonam ubi dominus ait: Ego sum via et veritas uita. Et Psalmista: Viam inquit veritatis elegi, hoc est doctrinam veritatis. E contrario est alia via. De qua idem propheta deum deprecans ait: Viam iniquitatis amove a me et in lege tua, miserere mei, et in Salomone de meretrice scriptum est: Via inquit inferi domus eius. Item viarum nomine actiones humanae uitae exprimuntur, de quibus dominus per prophetam ait: Unum quemque iuxta vias suas, iudicabo dicit dominus deus. Dicitur arta et angusta via quae ducit ad uitam, lata et spatiosa quae ducit ad mortem. Via uitae praesens, ut in evangelio: Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via. Via libri legis et prophetarum, ut in Hieremia: Super vias et uidete, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona. Semitae precepta divina ut in Psalmo: Deduc me in semita mandatorum tuorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL