Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De plateis.

Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt iuxta proprietatem linguae Grecae altitudine nuncupatae. Plateae vero similiter aliquando in bonam partem aliquando in malam positae reperiuntur. In bonam quando amplitudinem credentium in gentibus significat. Unde scriptum est: Sapientia foris praedicat et in plateis dat uocem suam. Aliquando significat, aeternam beatitudinem dilatatam sanctorum ut in Apocalipsi plateae tuae Hierusalem sternentur auro mundo, et per omnes vicos tuos, alter cantabitur. In malam vero partem platea ponitur, quando amplitudinem significat saecularium uoluptatum, quia ut supra diximus: Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL