Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Cloacae dictae quod his percolantur aquae. Has primum Romanae fecisse Tarquinium priscum. Ut quotiens pluviarum mundatio existeret, per eas aquae extra civitatem emitterentur. Ne maximis per petuisque tempestatibus planitiem vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret. Imbuli vel quia sub uolumina sunt, vel quia sub his ambulant. Sunt enim portici hinc inde platearum.