Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae. Nam quaecumque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces uocantur. Unde et arcus et arca. Arx enim aliquando significat mundanam potentiam, aut saecularem sapientiam. Aliquando vero culmen verae sapientiae et celsitudinem uirtutum. Unde legitur, quod David expugnaverit arcem Sion Iebuseos, inde expellens et eiciens de ea caecos et claudos qui odiebant animam David. Et uocaverit eam de inceps civitatem David, quia salvator noster de gentium multitudine vel de qualibet anima malignos spiritus eiciens sibi eam per inluminationem sapientiae inlustrat. Merito arx Sion id est speculationis et uisio pacis ipsa tum uocabitur atque dea tunc recte per Psalmistam dicitur: Notus in Iudea deus in Israhel magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion. Circum Romani dictum putant a circuitu equorum eo quod ibi circum metas equi currant. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur.