Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De amphitheatro.

Amphiteatrum vero uocatum quod ex duobus sit theatris compositum. Nam amphiteatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatro est semicirculi figuram habens. Laborinthos est perplexum parietibus aedificium qualis est aput Cretam a Dedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus. In quo siquis introierit sine glomere line, exitum invenire non valet. Cuius aedificii talis est situs ut aperientibus fores tronitruum intus terribile audiatur, descenditur centenis ultra gradibus intus simulacra et monstrificae effigies in partes diversas transitus innumeri per tenebras et caetera ad errorem ingredientum facta. Ita ut tenebras eius in lucem venire inpossibile uideatur. Quatuor autem sunt laborinthi, primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italiae omnes ita constructi ut dissolvere eos nec saecula quidem possint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL