Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Farum turris est maxima quam Greci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellaverunt, eo quod flammarum inditio longe uideatur a navigantibus qualem Ptholomeus iuxta Alexandria construxisse octingentis talentis traditur usus eius est nocturno navigum cursui ignes ostendere ad pronuntianda vada portusque introitus ne decepti tenebris navigantes in scopolos incidant. Nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad perlucendi ministerium fabricatos faros dicunt. Nam fos lux est. Oros uisio dicitur, unde et lucifer Grece fosforos appellatur. Cocleae sunt altae et rotundae turres, et dictae cocleae quasi Ciliciae quod in eis tamquam per circulum orbemque conscendatur, qualis est Romae centum lxxv pedibus.