Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. De aedificiis sacris.

Sacrarium propriae est locus templi in quo sacra reponuntur. Sicut donarium est, in quo collocantur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi homines consedere consueverant. Ab inferendis igitur et deportandis sacris, sacrarium nuncupatur. Donarium vero eo quod ibi dona reponantur, quae in templis offerre consueverunt. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet nisi ad quod est factum unde et nomen accepit. Penetralia secreta sunt oraculorum, et penetralia dicta sunt, ab eo quod est pene intus. Monasterium unius monachi habitatio est sterio statio id est solitarii habitatio. Coenobium ex Greco et Latino uidetur esse conpositum est enim habitaculum plurimorum in commune uiventium. Caeno enim Grece commune dicitur.

Fana dicta a funis quibus templa error gentilium construebat. Unde consulentes demonum responsa audierant. De lubra veteres dicebant templa fontes habenti a quibus ante ingressum diluebantur et appellari de lubra a diluendo, ipse sunt nunc aedes cum sacris fontibus in quibus fideles regenerati purificantur, et bene quodam praesagio de lubra sunt appellata. Sunt enim in ablutione peccatorum. Fons autem inde lubris locus regeneratorum est in quo vii gradus in spiritus sancti mysterio formantur iii in descensu et tres in ascensu. Septimus vero is est qui et quartus id est similis filio hominis extinguens fornacem ignis stabilimentum pedum fundamentum aquae in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter.

Basilicae prius uocabantur regum habitacula, unde et nomen habitant. Nam basileus rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur. Quia ibi regi omnium deo cultus et sacrificia offeruntur. Martirium locus, martyrii Greca dirivatione eo quod in memoria martiris sit constructum, vel quod sepulchra sanctorum ibi sint martyrum. Aram quidam uocatum dixerunt, quod ibi incensae uictimae ardeant. Alii aras dicit, a precationibus quas Greci aras dicunt. Pulpitum quod in eo lector vel psalmista in publico conspici a populo possit quod liberius audiatur.

Analogium dictum quod sermo inde predicetur. Nam logos Grece, sermo dicitur, quod ipsum altius situm est. Tribunal eo quod inde a sacerdote tribuantur precepta uivendi est enim locus in sublimi constitutus, unde universi exaudire possint. Alias tribunal a tribus denominatum quod ad illum tribus convocetur. Tribunal aliquando in scripturis sanctis potentiam maiestatis divinae quia iudicaturus est mundum significat. Ut est illud in evangelio: Dum venerit filius hominis in sede maiestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et in Apostolo: Omnes inquit stabimus ante tribuanl Christi ut recipiat unusquisque propria corporis sui prout gessit sive bonum sive malum.

Sacra sunt loca divinis cultibus instituta ut pute ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur. Sancta iuxta veteres exteriora templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templi secretior ad quem nulli erat accessus, nisi tantum sacerdotibus. Dicta autem sancta sanctorum quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum sanctiora sunt, sicut Cantica canticorum quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiae nuncupatum, nihil enim sanctum apud veteres dicebatur, nisi quod hostiae sanguine esset consecrarum aut consparsum. Item sanctum quod exstat esset sancitum, sancire autem est confirmare et inrogatione pene ab iniuria defendere. Sic et leges sanctae et mores sancti esse dicuntur.

Propitiatorium quasi propitiationis oratorium. Propitiatio enim placatio est. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur, et oracula ab ore. Civam autem materiam ad instructionem tabernaculi dominus quae fierit ipse in Exodo manifestat dicens ad Moysen, loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offeret ultroneus accipietis primitias mihi et nos primitias bonorum nostrorum domino tollimus. Quando si quid boni agimus totum hoc divinae gratiae tribuimus. Haec sunt autem quae accipere debetis, aurum argentum, et aes, iacinthum, ac purpuram coccumque, bistinctum et byssum, pylos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pelles iacinthinas et ligna sethim, oleum ad luminaria concinnanda, aromata inungventum et thiama bonis odoris, lapides onichinos et gemmas ad ornandam ephod ac rationale, facientque, mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum. Cuncta haec quae dominus sibi a priore populo ad faciendum sanctuarium materialiter offerri precunt, nos quoque qui spiritales filii Israhel id est imitatores domini uidentis populi esse, desideramus spiritali intellegentiae debemus offerre. Cui uidelicet aurum offerimus cum claritate verae sapientiae quae est in fide recta resplendemus. Argentam cum et ore nostro confessio fit in salutem. Aes cum eandem fidem publica predicatione divulgare gaudemus. Hiacinthum cum sursum corda levamus. Purpuram cum corpus passionis subicimus. Coccum bistinctum cum gemina id est dei et proximi dilectione flagramus. Bissum cum carnis castitatem sentimus. Pilos caprarum, cum habitum poenitentiae ac luctus induimus. Pelles arietum rubracitas, cum ipsos dominici gregis ductores suo saguine baptizatos uidemus. Pelles hiacinthinas cum nos post mortem spritalia in caelis corpora habituros esse speramus. Ligna sethim, cum ex purgatis peccatorum spinetis munda carne et anima domino soli servimus. Oleum ad luminaria concinnanda, cum fructibus caritatis et misericordiae refulgemus. Aromatam inungventum et thimiama boni odoris, cum opinionem bonae nostrae actionis multis ad exemplum bene uivendi longe lateque diffundimus. Lapides onichinus et gemmus ad ornandum ephod ac rationale, cum miracula sanctorum quibus cogitationes deo devotas, et opera uirtutum ornavere digna laude predicamus. Atque haec in adiutorium nostrae fidei ubi opus fuerit adsumimus quia enim in humeris onera gestare solemus. Recte ephod id est super humerale opera iustorum et pii pro deo labores insinuantur. Quia vero in pectore cogitationum sedes est recte inrationali qui est habitus pectorus rationales mundae electorum cogitationes exprimuntur. Lapides qui onichini et gemme ornant ephod ac rationale. Cum eximus summorum patrum actibus et cogitationibus etiam miraculorum insignia iunguntur. Legitur ergo in veteri testamento de tabernaculi constructione quod Moyses facricavit in deserto et de templi aedificatione quod aedificavit Salomon in terra repromissionis ubi in utroque aedificio sancta et sancta sanctorum commemorantur quorum mysteria rite intellegentibus facile patent. Quia utroque domus sanctam aeclesiam designant. Verum quia prior domus in itinere quo ad terram repromissionis veniebatur. Haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis et in civitate Hierusalem illa ut de loca ad locum crebro levitarum ministeria portata tandem in terram promisse hereditatis induceretur. Haec ut mox in patria ipsa et in civitate regi constructa in uiolabili semper fundamento consisteret donec inditum sibi figurarum caelestium munus impleret. Potest in illa presentis aeclesiae labor et exilium in hac futura requies et beatitudo figurari. Vel certe quia illa a solis filiis Israhel, haec autem a proselis etiam gentibus facta est. Possunt in illa principaliter patres veteris testamenti et antiquus ille dei populus. In hac autem congregata de gentibus aeclesia figuraliter exprimi. Quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu excussum et labores presentis aeclesiae cotidianos, et premia in futuro per ennia gaudia que regni caelestis et electionem primae de Israel aeclesiae et salutem omnium gentium in Christo.

Multi modis ostendatur insinuare figuris. Sanctum autem quod velo suspenso, a sanctuario separatum est, significat praesentem aeclesiam quae peregrinatione istius mundi versatur. Sanctum autem sanctorum illam quae in caelis est. Quia ipsa sancta aeclesia quae a sanctis angelis et hominibus constans, partim adhuc peregrinatur in infimis. Partim autem in superna patria regnat in supernis. Adhuc cives suos dirimente velo celi habet ab invicem segregatos. De qua Paulus apostolus ad Hebreos scribens, plenissime testatur, cum Christum verum pontificem asserit, non per hircorum et uitulorum sed per proprium sanguinem introisse semel in sanctam aeterna redemptione inventa. Denique in scripturis sanctis aliquando tabernaculum corpus deum salvatoris significat. In Psaltero: In sole posuit tabernaculum suum, item tabernaculum dei sancta est. Eclesia sive anima fidelis in peregrinatione mundi degens. Unde legitur in Psalmo: Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei. Et in apostolo: Tabernaculum quod fixit deus et non homo. De hoc tabernaculo in Exodo dominum Moysi ita locutum fuisse narratur: Facies mihi sanctificationem et inde uidebor a uobis. Columnae tabernaculi doctores sunt aeclesiae. Ut in apostolo Iacobus et Iohannes et Cephas, qui uidebantur columnae esse. Sere sive vectes quae tabulas sive columnas cominebant scripturam sacram vel concordiam sanctorum predicatorum significat. Inde robor et firmitas eorum demonstratur. Caput columnarum Christus in apostolo, caput uiri Christus. Cortinae tabernaculi multitudo fidelium fidei funibus atque scripturarum preceptis suspensae. Ansule cortinarum iacinthinae caelestia precepta. Suge cilicina undecim sub peccatorum forma exprimuntur, quinquaginta circuli spem future quietis significant. Sancta sanctorum celestis illa patria et interna gaudia regni caelorum, Quo cerubin duo testamenta legis. Archa testamenti aeclesia. Unde legitur in Psalmo: Exsurge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae. Propitiatorium super arcam Christus in capite, aeclesiae in epistolum Iohannis: Advocatum habemus, apud patrem Iesum Christum, iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Quattuor circuli aurei in quibus arca portabatur, quattuor evangeliorum libri quibus aeclesia per quattuor mundi partes accinta predicatur. Vectes de lignis inputribilibus circulis intromissi fortes predicatores merite incorrupta evangelicae, predicationi semper intenti. Urna aurea caro est salvatoris munda perpetuae divinitatis dulcedine repleta. Mensa dominus Iesus Christus qui est refectio electorum sive unitas fidei. De quo dicit Psalmista: Parasti in conspectu meo mensam. Potest et mensa de lignis sethim facta scripturam sacram significare de fortibus sanctorum patrum verbis actibus que conpactam. Quae dum nobis quae sint aeterna gaudia beatitudinis, et quomodo ad haec perveniatur ostendit. Cibum profecto nobis salutis ac uitae suggerit. Varia vasa quae ad offerenda libamina sunt facta variae sunt distinctiones eloqui divini pro dispari capacitate audientium. Panes proposicionis super mensam positi, semper doctores sunt spiritales qui in lege domini die ac nocte meditantes cunctis aeclesiam in trantibus refectionem verbi celestis offerunt. Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, xii sunt apostoli et omnes doctrinae illorum sequaces in eclesia. Candelabrum corpus domini vel sancta aeclesia, aut divina scriptura. In Zacharia: Vidi a dextris altaris candelabra duo argentea, septem lucernae candelabro superposita septiformae aecclesiae sacramentum vel fides. In Exodo lucernae aeclesiae fides vel opera iustiae. In Salomone propterea non extinguetur lucerna eius per totam noctem. Paxilli aerei in tabernaculo patriarcharum et prophetarum, obtinent sacramentum. Paxillus dominus Iesus Christus in corda fidelium de fixus sicut in Esaia de eo loquitur: Figam illum in dono fideli. Paxillus conpunctiones stimulus sicut in Deuteronomio scriptum est. Habebis locum extra castra ad quem egrediens ad requisita naturae gerens paxillum in balteo. Circulus spiritalis in scripturis circuitus in Exodo. Catenulae testimonia scripturarum invicem se continentia. Vasa in tabernaculo fideles in aeclesia. Unde dicit apostolo: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Ostium tabernaculi presens uite sive introitus ad fidem vel incoatio bonorum operum. Unde in Levitico et adducet eum ad ostium tabernaculi et ponet manum super caput hostiae suae. Altare aureum ipsa divinitas vel altitudo fidei, in Exodo: Non ascendas per gradus ad altare meum. Nam in veteri testamento duo altaria facta esse leguntur. Unum erat altare holocausti in quo uictimae immolabantur. Aliud altare thimiamatis. In quo incensum domino offerebatur, sed altare holocausti generaliter uitam designat. Iustorum qui carnem suam cotidie crucifigere, cum viciis et concupiscentiis atque in ostiam uivente deo offerre consuerunt. Altare thimiamatis quod in adolendum thimiama factum erat specialem quorundam perfectorum uitam significat. Neque frustra in illo, carnes animalium incendebantur, in hoc adolebatur incensum nisi quia in illo figurabantur. Hi qui non secundum desideria carnis ambulant, sed quasi haec domino immolantes omnes sui corporis sensus per ignem sancti spiritus eius uoluntati dedicant, in isto autem illorum typus exprimitur. Qui maiore mentis perfectione extinctis propsus ac sopitis inlecebris omnibus carnis sola domino orationum uota offerunt, nil quidem de carne quod se inpugnet nil de conscientia peccati unde conturbentur ac paveant habentes sed dulcius profusione lacrimarum olitantes venire et parere ante faciem dei. Unde apte hoc altare intus in vicinia veli et arce illud ante tabernaculum foris positum est. Quia nimirum illi in conspectu sanctae aeclesiae cuncti in exemplo uirtutum praefulgent. Isti altioris ardore desiderii contemplationis future beatitudinis etiam corpore detenti non minimum propinquant. Apte illud aere hoc vestiri auro precipitur. Aes namque plus aliis metallis sonorum ac diu durabile est. Aurum vero quantum sono succumbit tantum splendore prestat, aeremento, illud doctorum praedicationem forinsecus significat, istud interius splendorem caritatis divinae intimat ubi lumine comtemplationis dei abundanter inlustratur. Potest et altare mystice significare, corda electorum in quibus domino hostia laudis et bonae devotionis offertur, vel altitudinem fidei, ut est illud in Psalmo: Tunc inpones super altare tuum uitulos. Quidam hoc loco dicunt ipsum dominum uitulum qui se hostiam optulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de predicatoribus, sive de martiribus sentiatur. Tules tamen propheta uitulos altaribus domino potuit promittere quos Cristianae religioni noverat convenire.

Altare corpus salvatoris adsumptum. In Exodo: Altare de terra facietis mihi. Altare sancta aeclesia in Deuteronomio: Cum transieritis Iordanem aedificate altare de lapidibus quos ferrum non tetigit, id est, de sanctis fidelibus quos milla scisma heresim aut contaminatio peccati maculavit. Item altare significat pascua scripturarum ut in Psalmo: Lavabo inter innocentes manus meas et circuibo altare tuum domine. Rursum altare corda sanctorum significat. In Levitico: Ignis autem in altare semper ardebit, id est ardor caritatis. Cornua altaris est, altitudo celestis patriae, ut in Psalmo: Constituite diem sollemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris. Altare aeneum corda carnalium in quo altari carnes in holocaustum cremabuntur qui opera carnalia deplorant. Incensum orationes sunt sanctorum in Psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo domine. Sacrificium oblatio iustitiae, in Psalmo: Sacrificate sacrificium iustitiae. Holocaustum id est totum conbustum totus fidei accensus sive carnis mortificatio. Est enim quidam ignis caritatis omnia menbra hominis. In proprios usus adsumens ut non eam permittat militare peccato. Et in Psalmo: Holocausta medullata offeram tibi. Hostia pacifica opus misericordiae quae ideo hostia pacifica appellatus eo quod hostiae diaboli resistat et deo hominem reconciliet. In Psalmo: Tollite hostias et introite in atria eius. Adipes pacificorum conpunctio cordis et lacrimarum profusio intellegitur. In Levitico: Et inpositum desuper holocaustum adolebit, in tauro vero superbia quae continentiae cultro in ara cordis iugulatur, in ariete furo, in hirco libido, in uitulo carnis uoluptas, in agno lascivia, in edis peccata diversa. Per turturem et columbam munditia castitatis et simplicitas cordis in sacrificium dei offertur. In similagine puritas mentis vel opera misericordiae. In primitiis initia bonorum operum vel bona uoluntas. In undecimis vero perfectio bonorum operum.

Sacerdos dominus est Iesus Christus, in Psalmo: Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Sacerdotes sancti ut in Isaia: Vos sacerdotes domini uocabimini ministri dei nostri, et in malam partem. In Malachia: Vos sacerdotes quid pooluistis nomen meum. Vestimenta sacerdotum opera iustitiae. In Psalmo: Sacerdotes tui domine induantur iustitia. Item: Vestimenta sacerdotis ples fidelium in Levitico caput suum non discoperiet et vestimenta non scindet. Tunica iacintina Christi aecclesia eius sanguine decorata in Exodo: Et fecerunt tunicam iacinthinam, et cetera. Super humerale uirtus operationis ab humeris significata in Exodo: Et fecerunt super humerale, de auro et iacintho, purpura, et cocto, et bisso retorta. Rationale doctrina vel veritas seu rationis a pectore declaratio. In Exodo: Et fecerunt rationale opere textili. Duodecim lapides inrationale qua terno ordine terni positi fidem trinitatis, et evangelicum sermonem, atque xii apostolorum doctrinam in pectore sacerdotis semper inesse demonstrant. Poderis hoc est tunica secretior in Exodo et fecerunt vestimentum podere sub umbone opus textile totum iacinthinum. Tintinnabulum aurea vestimentis inserta sermo predicationis operibus coniunctis. Mala punica tintinnabulis permixta unitas fidei et concordia caritatis, lammina aurea in fronte crucis prefiguratio vel manifesta iustitia. In Exodo, et fecerunt lamminam auream  et fecerunt in ea litteras deformatas signacula sanctitatis domini. Sancta sanctorum mysteria quaeque domini vel regna caelorum in apostolo non enim in manu factis sanctis Iesus introivit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui dei.

Templi nomen generale pro locis enim quibus cumque magnis antiqui templa dicebant. Et templa dicta quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur. Cuius partes quattuor erant antica ad ortum postica, ad occasum sinistra, ad septentrionem dextra, ad meridiem expectant. Unde et quando templum construebant orientem expectabant, et qui noctialem ita ut linea ab ortu ad occidentem missa, fierent partes caeli dextra sinistra aequales ut qui consuleret ac deprecaretur rectum aspiceret orientem. Templum mysticae vel corpus domini significat, de quo ipse in evangelio ait: Solvite templum hoc dicit dominus et in tribus diebus excitabo illud. Vel coetum sanctorum quibus apostolus ait: Vos estis templum dei et spiritus dei habitat in uobis. Si quis autem templum dei uiolaverit disperdet illum deus, templum enim dei sanctum est quod estis uos. Si ergo ille templum dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum dei per inhabitantem spiritum eius in nobis efficimur. Constat utique quia figuram omnium nostrum. Et ipsios uidelicet domini et membrorum eius quae nos sumus, templum illud materiale tenuit, sed ipsius tamquam lapidis angularis singulariter electi et praevosi in fundamento fundati. Nostri autem tamquam lapidum uivorum super aedificatorum super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est super ipsum dominum.

Domus aut quam aedificabat rex Salomo domino habebat lx cubitos in longitudine, et xx cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Longitudo domus longa nimitatem designat aeclesiae, qua in exilio peregrinationis huius patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam quam expectat perveniat. Latitudo insinuat caritatem novit quia  diletato sinumentis non solum amicos in deo, sed inimicos diligere propter deum, donec veniat tempus quando sive ad pacem suam conversis, seu funditus omnibus extinctis inimicis cum solis gaudeat amicis in deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis. Cuius intuitu libenter in funa quaeque sive que demulcent, seu quae adversantur contempnit usque dum uirisque transcensis sola mereatur videre bona domini in terra uiventium. Opera quae Hyram artifex de Tiro fecerat Salomoni spiritalem significationem habent. Mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu figuram tenet sacri baptismatis quo in remissionem peccatori emendamur. Duodecim boves qui illud portabant xii apostolos significant, et omnes qui vice eorum regendum in Christo sanctam susceperunt aeclesiam. Similiter duodecim luteres in quibus hostiae lavabantur, significant sacram baptismam, et sanctificationem spiritus sancti. Cetera autem vasa quae predictos artifex finxit de aere in argilosa terra diversa species significant sanctorum hominum quae in argilosa terra hoc est in scriptura sacra formantur ad ministerium dei.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL