Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Aditus ab eundo dictus per quem ingredimur et admittimur. Vestibulum est vel aditus domus private, vel spatium adiacens aedibus publicis, et vestibulum dictum eo quod eo vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut ab stando. Vestibulum aut aliquando significat fidem per quam intratur in aeclesiam. Aliquando humilitatem, quia nemo potest ad gradus spiritalium donorum ascendere, nisi per humilitatis uirtutem. Unde scriptum est: Super quem requiescit, spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementum sermones meos. Potest quoque per vestibulum fides intellegi, ipsa quippe est ante gradus et portam, quia prius ad fidem venimus, et postmodum per spiritalium donorum, gradus caelestis uitae aditum intramus. Non enim uirtutibus venitur ad fidem sed fide pertingitur ad uirtutes, per fidem ergo venitur ad opera, sed per opera solidatus in fide. Vestibulum itaque ante gradus est quia qui prius crediderit, ipse post uirtutem gradibus ad portae aditum ascendit. Gradus spiritales ascensus sunt, ut in Psaltero: Titulo canticum graduum, gradus eburnei sunt. Casta antiquorum patrum exempla, ut in Psalterio: A gradibus eburneis ex quibus te delectaverunt. His ergo uirtutum gradibus recte credens aditum ascendit.
Porticus quod transitus sit magis quam ubi standum sit, quasi porta et porticus eo quod sit apertus. Porticus aliquando significat aditum domus. Unde scriptum est in libro regum: Porticus erat ante templum xx cubitorum. Iuxta mensuram latitudinis templi et cetera. Porticus quae erat ante templum et proprior lucem solis accipere solebat. Quid aptius quam illum eius partem, quae dominicae incarnationis tempora precessit tipice denuntiat. In qua sunt patriarche et prophetae. Qui orientem huic mundo solem iustitiae primi susceperunt. Et nascenti in carne domino testimonium, sive uivendo, sive predicando, sive nascendo, sive etiam moriendo praebuerunt.
Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omnem introitum vel exitum sacraverunt. Unde Lucanus: Ferrea belligeri compescat limina Iani. Est autem primus domus ingressus, cetera intra ianuam ostia uocantur. Generaliter ostium est per quod ab aliquo arcemur ingressu ab obstando dictum. Alii aiunt ostium appellare quia hostem moratur ibi enim adversariis nos obitimus. Hinc et hostia tiberina quae hostibus sunt opposita. Fores et valvae claustra sunt, sed fores dicuntur quas foras valvae quae intus revolvuntur, et duplices conplicabilesque sunt, sed generaliter usus uocabula ista corrupit. Claustra ab eo quod dividantur dicta. Ostium significat cogitationem mentis, sive aditum cordis, ut in evangelio: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum. Et clauso ostio super te ora patrem tuum. Introitus ingressus per fidem in aecclesia, egressus per dissolutionem carnis ad contemplationem divinam, ut in Evangelio: Et ingreditur et egredietur et pascua inveniet. Et in Psalterio: Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum. Item ostium aliquando apertionem fidei significat, ut est illud in apostolo: Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens. Ianua ergo vel ostium templi domini significat dominum salvatorem. Quia nemo venit ad patrem nisi per ipsum. Et sicut ipse alibi dicit: Ego sum ostium per me siquis introierit salvabitur. Item ostium aliquando apertionem fidei significat ut est illud in apostolo: Ostium enim mihi apertum est, magnum et evidens. Ostium porticus, sermo propheticus, qui quasi recto calle ingredientes, ad ostium templi perducebat, quia gratia domini salvatoris qua mundum erat redempturus aperte praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat. Ostium vero in porticus doctores qui ceteris lucem uitae. Ianuamque intrandi ad dominum pandebant exprimit. Et bene unum ostium propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis. Quae uidelicet porticus, iuxta latitudinem templi xx cubitis longa erat. Quia nimirum antiqui iusti per longa nimitatem devotae mentis desiderabant venire ad dilatationem aeclesiae in caritate dei quae est in Christo Iesu domino nostro. Legitur autem in libro Regum quod Salomon fecerit in ingressu oraculi duo ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque duo sunt autem ostiola quia angeli boni et homines sancti deum ac proximos perfecte diligunt. Neque ullus Ianuam uitae, nisi per geminam hanc dilectionem poterit intrare. Seu quia utriusque populi fidelibus, et Iudaeis scilicet et gentibus eadem uitae ianua referatur.
Postes habent angulos, quia non solum animas electorum aula caeli recipit, sed et corporibus in mortali gloria perditis, in iuditio suas fores aperit. Cardo est locus in quo hostium vertitur, et semper movetur, dictus apotocardias quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam regat ac moveat. Unde proverbiale est in cardine rem esse. Limina ostiorum dicta eo quod transversa sunt ut limes, et per ea sicut in agro aut introeatur aut foras eatur. Postes et antes quasi post et ante, antes quia ante ianuam stant vel quia antea ad eas ascendimus quam domum ingrediamur. Postes eo quod postium stent.
Cardo potest significare recte fidei firmitatem. In hac enim ostia vertuntur, quia extra regulam fidei nullomodo patitur, dilectionis ordo se separari. Item legitur in libro Regum: Et cardines ostiorum templi ex aura erant. Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum uitae caelestis referant. Et ostia templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo baptizando dominici corporis et sanguinis mysteria communicando, prima nobis ecclesiae presentis limina pandunt. Quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorundem angelorum sive hominum sanctorum quibus immobiliter contemplatione ac dilectioni sui conditoris adherent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte conpleant. Item in malam partem ponitur cardo, ut in Salomone ubi dicit: Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Piger ergo in lectulo sui corporis sicut ostium vertitur in cardine, quia modo exire ad operandum, modo ad requiescendum redire proponit, tamen in suis iacere pravitatibus, numquam desistit. Limina enim ostiorum humilitas et mansuetudines bonorum sunt morum, quia in ipsis perficiuntur gradus uirtutum, ibique patet ingressus regni caelestis. Dicente ipso domino: Qui se humiliaverit exaltabitur. Et alibi: Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Et Psalmista: Mansueti inquit possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.