Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Fundamentum dictum quod fundus sit domus, idem et cementum a cedendo dictum, quod grosso lapide surgat. Fundamentum enim allegorice Christus intellegitur, vel fides eius catholica super quam fundata est ecclesia. Unde scriptum est in apostolo: Fundamentum enim aliud nemo potem ponere propter id quod positum est in Christo Iesu. Et item super aedificamini inquit super fundamentum apostolorum et prophetarum, hoc est doctrinam eorum. Item legitur in Psalmo de civitate dei hoc est ecclesia: Fundamenta eius in montibus sanctis id est Christus dominus qui sic ecclesiam suam continet ut nulla possit quas satione titubare. Merito ergo ab ipso sumpsit exordium, quem rerum omnium constat esse principium.
Paries nuncupatur quia semper duo sunt partes vel a latere vel a fronte, sive enim tetragonum sive exagonum sit, qui se conspiciunt ex parierunt. Aliter enim structura facta deformis est parietinas dicimus, quasi parietum ruinas. Sunt enim parietes stantes sine tecto et sine habitantibus. Angulus dicitur quod duos parietes in unum coniungat. Paries corpus salvatoris significat, ut est illud in Psaltero: Tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae. Et alibi: Ecce stat post parietem nostrum. Paries simulatio hypochritarum, ut in Hiezechihel: Ipsi aedificabant parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis. Fenestrae in pariete auditus fidei vel cordis intellectus, ut in Canticis canticorum: Et ecce ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras prospiciens per cancellos fenestrae, uisus, auditus, odoratus, et ceteri sensus a carnis ut in Hieremia: Intravit mors per fenestras vestras. Fenestra cogitatio cordis vel ipsa mentis intentio, ut in Sophonia: Vox cantantis in fenestra corvus insuper liminaribus eius. Pictura in pariete cogitationes pravae in corde hominis, ut in Hiezechiel: Et ecce omnia idola domus Israel depicta erant in pariete. Parietes enim templi dei, fideles sunt ex utroque populo, hoc est Iudaico et gentili ex quibus Christus aedificavit ecclesiam suam. Unde legitur in Regum de Salomone: Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis cedrinis intrinsecus, intrinsecus quidem domus cedro erat vestita. Nam forinsecus tanto nitore lapis ipse de quo facta fuerat fulgebat. Ac si calculo esset candido texta, iuxta sensus vero mysticos parietes templi sunt, fidelium populi, ex quibus sancta universalis consistit ecclesia, quorum dilatationum per orbem latitudo designat parietum, spem vero et intentionem omnem ad caelestia erectam, longitudo vel certe altitudo parientis quae ex ordinibus, lapidum super invicem positis constat. Presentis statum ecclesiae significat, ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificata sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes legem Christi quae est caritas adimplent.
Angulus quod duos parietes in unum coniungit. Angulus autem sive lapis angularis in scripturis intellegitur Christus, eo quod duos parietes coniungat, in unum credentes uidelicet ex Iudeis et gentibus. Unde scriptum est in Psalmo: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Sub allusione fabricantium exponitur manis opera Iudaeorum, soli quippe hominum adhuc in mundo unum deum colentes aedificare uidebantur, dum ceterae nationes idolorum se cultura destruerent. Aedificantes enim tendunt semper ad angulum, ut commissorum parietum soliditas impleatur. Iudaei vero fidei suae fabricam minime perfecerunt, quo ipsum quierat lapis fortissimus angularis, more dementium putaverunt esse temnendum. Dominus autem Christus per tropologiam sicut in numeris locis constat expositum, ideo lapis dicitur angularis, quia duos ad se populos e diverso venientes, gentilium atque Iudaeorum, tamquam geminos parietes in unam soliditatis gratiam colligavit. De hoc lapide prophetae, de hoc apostoli, de hoc multi duiersa dixerunt: Angulus enim tractus est ex Greco sermone id est agoni, quod Latine dicitur genu, eo quod in flexu speciem anguli conformi qualitate restituit. nam Apud Grecos originem sui nominis in dirivationibus omnino custodit, ut tetragonus, pentagonus et his similia.
Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur ut nunc rusticam hinc tecti summitas culmen dicitur. Camerae sunt uolumina introrsum respicientia appellatae a curvo, camur enim Grece curvum est. Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur. Ut Lucilius: Resultant edesque lacusque. Cuius diminutio lacunar facit, ut Oratius: Neque aureum meare nitet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio lacunarium, et per antisticon laqueariam facit. Tecta enim sive laquearia sancti doctores intellegi possunt. Unde sponsa in Cantico canticorum ait: Tigna domorum nostrarum cedrina laquearia cipressina. Domus quippe suas varia per mundum fidelium conventicula nominat, e quibus omnibus ipsa universalis ecclesia constat. Tigna autem et laquearia diversos in eisdem domibus aecclesiae fidelium ordines designant. Namque utraque in alto solent poni, sed tigna ad munitionem fiunt. Laquearia vero magis decori domorum quam munitioni proficiunt, significant ergo tigna predicatores sanctos, quorum et verbo et exemplo structura eidem ecclesiae, ut subsistere possit continetur, qui suae robore doctrinae turbines hereticae inpulsiones ne eam deiciant arcent assimilentur. Laquearia simplicioribus Christi famulis, qui propriis ecclesiae uirtutibus potius exornare quam doctrinae verbis diffundere, et contra perversorum dogmatum impetus norunt munire. Dependent autem affixa tignis laquearia, quia necesse est ut quicumque in sancta ecclesia sublimes uirtutibus, splendere desiderant. Summorum patrum dictis atque exemplis quibus a terrenorum ambitu suspendantur, tota mente inhereant. Et bene tigna haec cedrina et laquearia dicuntur esse cypressina, quia utramque hanc arborem inputribilis omnino naturae altitudinis eximiae et odoris constat esse precipui, quod eis apte convenit qui cum apostolo dicere possunt, Christi bonus odor sumus deo, et nostra conversatio in caelis est. Tectum intentionem caelestis operationis significat, id est uitam contemplativam, ut in evangelio: Et qui in tecto est non descendat aliquid tollere de domo sua. Item tectum corpus hominis, ut in evangelio: Quod in aure auditis predicate super tectum. Tectum velamen legis et obscuritas sanctarum scripturarum.
Absida Greco sermone Latine interpretatur lucida, eo quod lumine accepto per arcum resplendeat, sed uirum absidam vel absidem dicere debeamus verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. Testudo est camera templi obliquarum in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant, quae ideo sic fiebat ut caeli imaginem redderet. Quod constat esse convexum. Alii testudine uolunt esse locum in parte atrii adversa venientibus.
Arcus dicti quod sint arta conclusione curvati ipsi et fornices. Pavimenta originem apud Grecos elaborata arte picturae litoferota parvulis crustis aedes sellis tinctis in varios colores. Vocata autem pavimenta eo quod paveantur id est cedantur. Unde et pavor quia cedat cor. Ostrachus est pavimentum testacium eo quod fractis testis calce admixta feriatur. Testa enim Greci ostra dicunt. Pavimentum intellegitur humiliatio atque afflictio animae sive in terrena declinatio, ut est illud in Psalmo: Adhesit pavimento anima mea. Pavimentum est soli alicuius in lenitatem maxima constructa soliditas, quae merito nostro corpori conparatur, quoniam et ipsum simili nitori levigatur. Adhesisse se ergo dicit carni suae quod uitiosum esse non dubium est. Anima si adhereat corpori delictis favet, si uoluntate sit divisa uirtutibus. Pavimentum humilitas fidelium, doctrinam sanctorum patienter suscipientium, ut in Hiezechiel. Et ante gazofilatium pavimentum stratum lapide. Item legitur in libro Regum quod Salomon pavimentum texerit auro intrinsecus et extrinsecus, hoc est in oraculo et in ipso templo. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia rex noster pacificus et angelos atque animas iustorum in caelis perfecte ac plenariae dono dilectionis aeternorum a mortalium uilitate secrevit. Conpluvium dictum quia aquae partibus quae circa sunt eo conveniunt. Tessella sunt e quibus domicilia sternuntur a tesseris nominata id est quadratis lapillis per diminutionem.
Bases fulturae sunt columnarum quae a fundamento consurgunt, et super positae fabricae sustinent pondus. Basis autem nomen pere est fortissimae Syro sermone. Columnae pro longitudine et rotunditate uocatae in quibus totius fabricae pondus erigitur, antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor sunt: doricae, ionicae, tuscanicae, corintheae. Mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est, earum quae uocantur atticae, quaternis angulis aut amplius paribus laterum intervallis. Capitella dicta quod sint columnarum cpaita, sicut super collum caput. Epistilia sunt quae super capitella columnarum ponuntur, et est Grecum id est supermissa. Bases autem misticae possunt intellegi libri testamentorum divinorum, quibus innititur omnis doctrina sanctorum predicatorum. Columnae enim sunt apostoli et doctores evangelii, hos prefiguraverunt ille duae columnae, quas legitur fecisse Hiram in aedificatione templi domini sicut scriptum est in libro Regum et Paralippemenon ut est illud: Complevit Hiram omne opus regis in domo dei, hoc est columnas duas, et epistilia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent. Super epistilia hae sunt columnae, de quibus Paulus ait: Iacobus Cephas et Iohannes qui uidebantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus illi autem in circumcisione. Quibus verbis quasi exponere uidetur misterium columnarum materialium. Et quod uidelicet figuraverint et quare duae sunt factae apostolos namque et doctores sancti cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide atque opre et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem ut et gentes et circumcisionem predicando in ecclesiam introducant. Stabant in porticu ante fores templi et ingressum illius suo decore ac pulchritudine, ex utraque parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi dominus est quia nemo venit ad patrem nisi per ipsum et sicut alibi dicit: Ego sum ostium, per me siquis introierit salvabitur. Quod uidelicet ostium columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni caelestis ostendunt.
Capita et enim columnarum hoc est suprema pars earum pre cordia sunt fidelium doctorum, quorum deo devotis cogitationibus sicut capite membra ita ipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella quae his capitibus erant superposita, duo sunt testamenta, quorum meditationi atque observantiae, doctores sancti toto et animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque capitellum, quinque cubitos habebat altitudinis, quia nimirum quinque libris scriptura Mosaicae legis conprehensa est, quinque etiam saeculi aetates tota veteris instrumenti series conplexa est. Novum vero testamentum non alia nobis aliqua predicat, quam quae Moyses predicanda per hoc esse predixerat et prophetae. Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis, varietas est uirtutum spiritalium in sanctis, de qua domino cantatur in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis investitu deaurato circum amicta varietate, hoc est investitu fulgidae dilectionis, circum amicta varietate, diversorum carismatum vel certe multiplex contextio catenarum et retis expansio, multifarias electorum personas insinuat, quae cum verbi sanctorum predicatorum fideliter auscultando atque oboediendo adherent. Quasi columnarum capitibus superpositae retes et catenulae, miraculum suae conexionis, cunctis a spectantibus prebent.