Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit, Greco enim sermone erga opera sterio statio id est operarii. Ergastula quoque et ipsa a Greco uocabulo noncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum, ut solent gladiatores et exules qui marmora secant, et tamen uinculorum custodiis alligati sunt. Geneceum Grece dictum, eo quod ibi conventus feminarum ad opus laneficii exercendum conveniat, mulier enim gene nuncupatur. Pistrinum quasi pilastrinum quia pilo antea tondebant granum, unde et apud veteres non molitores sed pistores dicti, quasi pinsores a findendis granis frumenti, mole enim usus nondum erat sed granum pilo findebant. Unde et Virgilius: Nunc torrite flammis fruges nunc frangite saxo. Clibarium id est furnum per derivationem a farre aiunt dictum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. Nam clibanus ut diximus, conbustio sempiterna intellegitur, ut in evangelio: Si enim fenum quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur. Unde clibanus tribulatio uitae presentis, ut in Hieremia: Pellis nostra hoc est caro quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae sub urentibus flammis ardet intrinsecus, in qua similitudine merito peccatores ponuntur qui in futuro iuditio et merore animi et paenali excruciatione torquendi sunt, quia contra regulas domini obstinata mente uixerunt. De quibus dicitur in Psalmo: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Vultus vero domini dies est iuditii, quando filius hominis uidebitur ab hominibus, sed soli eum iusti etiam divinitatis suae contemplationem respiciunt.
Torcular dictum, eo quod ibi uvae calcentur atque ex tortae exprimantur. Forus est lcous ubi uva calcatur, dictus quod ibi feratur uva vel propter quod ibi pedibus feriatur. Unde et calcatorium dicitur, sed hoc nomen multa significat. Torcular altare ab eo quod ibi oblationes atque fructus conferantur, ut in Cantico Esaiae: Et torcular fodi in ea. Item torcular futura tribulatio ut in Apocalipsin, et ipse calciant torcular uini irae furoris domini. Itaque torcular quod iuxta scripturae sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum. Interdum in congregatione novorum fructuum. Pro poenis ponitur atque tormentis, quando Hieremias in Lamentationibus plangens eversionem Hierusalem loquitur. Torcular calcavit dominus uirgini filiae Iudae, ideo ergo ploro. In bonam partem scribuntur Psalmi pro torcularibus octavus et octogesimus et octogesimus tertius. Legitur enim in titulo octuagesimi Psalmi ita, in fine pro torcularibus Asaph quinta sabbati est quinta dies a sabbato quae a gentilibus dies Iovis, a nobis quinta feria uocatur. In qua dixit deus: Producant aquae reptilia animarum uivarum et uolatilia sub firmamento caeli. Mistice significans diversae uirtutis uiros ex aquis baptismatis esse nascituros. Tituli ergo huius intentio talis est, ut in fine designet dominum Christum. Pro torcularibus ecclesiam persecutionibus examinatum. Asaph congregationem quinta sabbati baptismum. Unde colligitur psalmum in ecclesia domini de regenerata congregatione esse loquuturum. Hic enim Asaph ad historiam quidem loquitur, sed melius intellegitur spiritaliter a populo Christiano. Lacus infernum significat, ut in Psalmo: Posuerunt me in lacu inferiori. Et alibi: Deduxerunt in lacum mortis uitam meam.