Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Munitium vel munimentum dictum quia manu est factum. Cohors uocata vel quod coartet cuncta quae exterius sunt id est concludant vel quod coherceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. Vallum est quod molae terrae erigitur ut custodia pretendatur. Dictum autem vallum a vallis. Nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur, et valli dicti quod figantur et vellantur. Intervalla sunt spatia inter capita vallorum id est stipitum quibus vallum fit. Unde et cetera quoque spatia dicunt abstipitibus scilicet. Agger est cuiuslibet rei a cervatio. Unde fossae aut valles possunt repleri. Agger propriae dicitur terra aggesta quae vallo facto proprius ponitur, sed abusivae et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. Vallum enim vel agger in scripturis coangustationem hostium significat, qua hostes coartant eos quibus nocere uolunt. Unde ad Hierusalem dominus in evangelio ait: Venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te et filios tuos qui in te sunt. Quod significat animae humanae quae uisio pacis debuit esse, propter peccata sua angustiam. Qui namque sunt humanae animae maiores inimici, quam in maligni spiritus qui hanc corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent. Hanc ad societatem suae damnationis trahentes coartant, ut ipsa iam extremitate uitae deprehensam a quibus hostibus circumclusa sit uideat, et tamen evadendi aditum invenire non possit, quia operari iam bona non licet, quae cum licuit agere contempsit. Maceriae sunt parietes longi quibus uinaee aliquae claudantur, longum enim Greci macron dicunt, sepes munimenta satorum sunt unde et appellatae. Maceria vel sepes mystice angelorum custodiam significant, qua plebs dei quae uinea domini sabaoth per prophetam appellata est, circumvallabatur atque muniebatur. Unde in Esaia scriptum est: Vinea facta est dilecto in cornu filio olei. Et post paululum: Auferam inquit sepem eius et erit in direptionem, diruam macheriam eius et erit in conculcationem, et in evangelio ipse dominus texit parabolam dicens: Homo quidam erat paterfamilias qui plantavit uineam et sepem circumdedit ei. Item in Psalterio de eadem uinea ita legitur: Destruxisti omnes macherias eius. Posuisti munitiones eius in formidinem. Itaque maceria est, quae loca ad aliquam utilitatem preparata defensionis causa communit. Haec non conmixtione rei alterius aedificatur sed in parietis modum saxorum tantum adunatione construitur, ad cuius similitudinem ponit simplicem illam invictamque, defensionem divinam, quam necesse fuit a moveri, ut gens Iudaeorum potuisset hostium incursione vastari. Pulcherrime autem dictum est munitiones eius posuisti in formidinem, ut culpis facientibus ipsam dominum formidarent cuius solebant munitione vallari. Maceria ergo significat crucem Christi, ut quidam uolunt, ut est illud Psalterii: Tamquam parieti inclinato et maceriae inpulsae. Caulas munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Est autem Grecum nomen, C detracta, nam Greci aulas uocant animalium receptacula. Allegorice autem sicut oves et religiosos homines qui mansueti sunt et innocenter ivunt. Sic et caulae sanctam ecclesiam significant, ubi oves Christi positae consuervantur, et a bestiis defenduntur.