Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatemque imbrium frigorisque iniurias uitant. Dicat autem tabernacula quod cortinae distentae funibus tabulis interstantibus appenderentur quae tentoria sustinerent. Tentorium uocatum eo quod tendatur funibus atque palis. Unde et hodie praetendere dicuntur. Mystice tentorium sive tabernaculum aut praesentem ecclesiam significat, sicut illud tabernaculum Mosaicum in deserto in huius praefiguratione conditum est aut congregationis fidelium ex gentibus, sicut illud est Psalmistae. Quam amabilia sunt tabernacula tua domine. Vel conditionem corporis humani de quo dicit apostolus: Quam diu sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus gravati nolentes expoliari sed super vestiri. Item cogitationem mentis significat tabernaculum, ut est illud beati Iob: Ignis devorat tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione, sed ignis tabernacula devorat dum aestus avaritiae cogitationes devastat.